{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 5.160-177","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 5.160-177","ref":"5.160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.160.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":310,"text":"vi, 2). Ternarium numerum, eumdem esse, qui et denarius, idem plenius in Evangelio deprehenditur. Ma…haeus enim dicit: tribus servis creditam Domini substantiam (Matth. xxv, 13). Lucas vero decem (Luc. xix, 13): quos decem in tres redigit, dum et ipse a tribus dicit exactam rationem. Aliquoties unus dies mille anni sunt: sicut scriptum est: Qua die gustaveritis ex arbore, morte moriemini (Gen. ii, 17). Et septem dies primi, 7000 anni sunt. Sex diebus operatus est Deus, et requievit ab omnibus operibus suis die septimo, et benedixit et sanctificavit illum (Ibid., 2, 3). Dominus autem dicit: Pater meus usque modo operatur (Joan. v, 17). Sicut enim istum mundum sex diebus operatus est: ita mundum spiritualem, qui est Ecclesia, per 6000 annos operatur, cessaturus die septimo quem benedixit, fecitque in aeternum. Id est quod Dominus inter caetera mandata nihil aliud crebrius praecepit quam observemus et diligamus diem sabbatorum. Qui autem praecepta Dei facit, sabbatum Dei diligat: id est, septimum diem quietis aeternae. Propterea Deus hortatur populum non intrare portas Hierusalem cum onero in die sabbati, et minatur portis, et intrantibus per eas et exeuntibus, sicut Hieremiae mandat, dicens: Vade, sta in portis filiorum populi tui, in quas ingrediuntur reges Juda et egrediuntur, et in omnibus portis Hierusalem, et dices ad eos: Audite verbum Domini, qui intratis portas istas. Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite tollere onera in die sabbatorum, et nolite exire portas Hierusalem, et nolite ferre onera de domibus vestris in die sabbatorum, sicut mandavi patribus vestris: et non obaudierunt in auribus suis, et induraverunt cervicem suam super patres suos, ut me non audirent, neque perciperent disciplinam. Eritque si me audi…ri is, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portus civitatis hujus in die sabbatorum, ut non faciatis omne opus vestrum, et sanctificetis diem sabbatorum, et intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes in sede David.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 5.132-159","label":"5.132 to 5.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.132"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 5.178-196","label":"5.178 to 5.196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.178"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}