{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 6.1-21","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 6.1-21","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.1.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":304,"text":"De Recapitulatione. Recapitulationes sunt istae partes ab initio usque in finem: sicut Adam usque Enoch, id est, Ecclesiae translationem, septem generationes, quod est, omne tempus. Rursus ab Adam usque ad Noe, id est, reparationem, decem generationes, quod est omne tempus: et a Noe usque ad Abrabam decem generationes. Nam et centum anni, quibus ab Arca fabricata est, omne tempus est quo Ecclesia fabricatur, et eo tempore, in diluvio pereuntibus universis, gubernatur. Quod prudentibus plenius investigandum data via relinquimus. Quoniam ne copia Scripturae interpretando foret; singula persequenda, et ea quae hunc intellectum forte impediunt, removenda non putavimus, alio properantes. Inter regulas quibus spiritus lege signavit: quo luminis via custodiretur, nonnihil custodit recapitulatione sigillum ea subtilitate, ut continuatio magis narrationis, quam recapitulatio videatur. Aliquoties enim sic recapitulat: Tunc illa hora, illo die, eo tempore: sicut Dominus loquitur in Evangelio, dicens: Die qua exivit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes (Gen. xix, 24). Secundum haec, erunt dies filii hominis (Matth. xxiv, 37), quando revelabitur illa ora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere ea, et qui in agro similiter non revertatur retro (Matth. xiii, 15, 16). Meminerit uxoris Lot (Luc. xvii, 32). Numquid illa hora, qua Dominus revelatus fuerit adventu suo, non debet quis converti ad ea, quae sua sunt, et uxoris Lot meminisse, et non antequam reveletur? Dominus autem illa hora, qua revelatus fuerit, jussit ista observari: non solum ut abscondendo quaerentibus gratiorem faceret veritatem; sed etiam, ut totum illud tempus, diem vel horam esse monstraret. Eadem itaque hora, id est, tempore, ista observanda mandavit: sed antequam reveletur. Eadem quidem hora: sed in qua parte horae, ratione agnoscitur. Aliquoties autem non sunt recapitulationes hujusmodi, sed futurae similitudines, sicut Dominus dicit: Cum videritis, quod dictum est per Danielem prophetam, tunc qui in Jadaea sunt, fugient in montes (Matth.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 5.217-237","label":"5.217 to 5.237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.217"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 6.22-49","label":"6.22 to 6.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.22"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}