{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 6.73-87","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 6.73-87","ref":"6.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.73.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":188,"text":"Et divisiones ministeriorum sunt: et idem Dominus (Ibid., 4, 5). Solvere autem Jesum, est non facere quod Jesum fecisse confitetur, sicut idem Dominus dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. v, 20). Et quid sit volverit, ex consequentibus aperit, dicens: Qui autem fecerit, et sic docuerit. Hanc ergo negationem, operum esse, non vocis, et Paulus apostolus confirmat dicens: Dominam scire confitentur, factis autem negant (Tit. i, 16). Et iterum: habentes formam pietatis, virtutem autem ejus negantes (II Tim. iii, 5). Hoc sensu dicit quosdam fratres, Christum non voce sancte praedicare, sed corde. Nam voce sancte praedicant. Consentit denique praedicationi eorum, et mandat audiri, dicens: Quid interest sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. i, 18). Dominum enim Christum Antichristus non voto, sed occasione praedicat. Alio tendens, per Christi nomen ingreditur: quo sibi viam sternat, quo sub Christi nomine, ventri pareat, et his (quod turpe est dicere), sanctitatis et simplicitatis nomen imponat, signis et prodigiis cubiculorum opera Christum esse asseverans. Quos salubri cautione vitare admonet Apostolus dicens: Filiis abstinete vos a simulacris (I Joan, v, 21).","prev":{"citation":"De Septem Regulis 6.50-72","label":"6.50 to 6.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.50"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.1-23","label":"7.1.1 to 7.1.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.1"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}