{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 7.1.1-23","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 7.1.1-23","ref":"7.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.1.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":289,"text":"De diabolo et corpore ejus. Loci duo illustrati, Isaiae cap. xiv. Et Ezech. xxviii. De diabolo et corpore ejus breviter videri potest, si id quod de Domino et ejus corpore dictum est, id quoque observetur. Transitus namque a capite ad corpus, eadem ratione dignoscitur, sicut per Isaiam de rege Babylonis dicitur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, mane oriens? contritus est in terra qui mittebatur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in mon e alto super montes altos in aquitonem, ascendam super nubes, ero similis Al…issimo. Nunc autem ad inferos descendisti in fundamenta terrae, et qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: hic est homo, qui concitat terram, movet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum. Civitas autem destruxit abductosque non solvit. Omnes reges gentium dormierant in honore, in domo sua. Tu autem projectus es in montes velut mortuus. abominatus cum omnibus qui ceciderunt in desertis gladio, et descenderunt ad inferos. Quomodo venisti: sicut vestimentum sanguine conspersum, non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus semen nequam, para, filios tuos interfice, peccatum patris tui non resurgant (Isai. xix, 12, 22). In regem Babylonis, et omnes reges, et omnis populus significatus, unum enim est corpus. Quomodo, inquit, cecidit de coelo lucifer, mane oriens, confractus in terra: qui mittitur ad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam. Diabolus hoc sibi promittit. Non enim sperat retinendo in coelum posse ascendere, qui ne dejiceretur, resistere non valuit. Multo magis ista homo sperare non potest: et tamen hominem esse sic dicit: Hic est homo qui incitat terram.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 6.73-87","label":"6.73 to 6.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/6.73"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.24-41","label":"7.1.24 to 7.1.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.24"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}