{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 7.1.144-169","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 7.1.144-169","ref":"7.1.144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.144.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":290,"text":"Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. xii, 19). Omnes reges terrae dormierunt in honore, homo in domo sua (Isai. xiv, 18, 19). Reges, sanctos dixit. Nam non omnes reges vel privati in domo sua dormierunt, sicut sancti in domo (sua) quam delegerunt. Tu autem projectus es in montes velut mortuus abominatus, cum omnibus qui ceciderunt inserti gladio, et descendunt ad inferos. Diabolo dicit, Projectus es in montes, in quibus sedet. Denique non dixit mortuus: sed velut mortuus abominatus. Adhuc enim vivit: licet ipse in suis gladio perimatur, et ad inferos descendat. Sicut enim Dominus, quidquid sui patiuntur, se pati dixit (Matth. xxv, 40): ita et diabolus ipse in suis inculcatur, ipse abominatus confringitur, sicut scriptum est: In diminutione populi, comminutio principis (Prov. xiv, 28). Diabolus ab homine suo non separatur: nec homo in quo diabolus non est, potest dicere: Ero similis Altissimo. Nec diabolus, hic homo, qui incitat terram: nisi in homine fuerit. Sicut Dominus, homo dici non potest, nisi in homine; nec homo, nisi in Christo. Sed quid in quem conveniat, pro locis observandum est. Iterum corpus ipsius diaboli convenit dicens: Quomodo venisti? sicut vestimentum sanguine conspersum non est mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus, semen nequam: para, filios tuos interfice peccatis patris tui, ut non resurgant (Isai, xiv, 19-21, sec. lxx). Hic ostendit non convenire in speciem. Rex enim Babylonis, qui terram Domini vastavit, et populum occidit, id est, Nabuchodonosor mundus obiit, in aeternum vivit: corpori dicit sui cujusque temporis parare quos genuerit, interfici peccatis ejus quo ipse, qui convenitur genitus. Novissimus enim rex non filios, sed fratres habere potest. Neque velut mortuus cum ad inferos descenderit, sed mortuus.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.118-143","label":"7.1.118 to 7.1.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.118"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.170-186","label":"7.1.170 to 7.1.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.170"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}