{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 7.1.236-253","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 7.1.236-253","ref":"7.1.236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.236.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":283,"text":"Id est, numquid divini generis titulis terrebis eos, quibus traditus fueris, tam spiritualiter quam carnaliter? Tu vero homo et non Deus, in multitudine incircumcisorum periturus es munibus alienorum: quia ego locutus, dicit Dominus. Nunc aperuit, quo genere se ille dicat Deum: dum minatur et in multitudine incircumcisorum periturum manibus alienorum: quod non convenit, nisi in cum qui sibi circumcisus videtur. Rex enim Tyri, mortem solam potuit timere: Nonne a circumcisis, aut cum eis morevetur. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus: Tu es signacutum similitudinis, et coron… decoris in paradiso Dei fuisti. Numquid diabolo factus es paradisus, ut ipse quod paradisum perdiderit, increpetur? Homo fuit in deliciis paradisi, ipse est signaculum similitudinis, qui ad similitudinem Dei factus est. Signaculum autem ad decorem dixit: sicut per Aggaeum dimicantibus hujus adversum se fratribus promittit Deus Ecclesiae, dicens: Ego commovebo coelum et terram, mare et aridam; et convertam currus et sessores. Et descendent equi et sessores eorum unusquisque in gladio ad fratrem suum. In die illo dicit Dominus omnipotens, accipiam te Zorobabel filium Salathiel, servum meum, et ponam te signaculum, quoniam te elegi, dicit Dominus omnipotens. Zorobabel, omne corpus est (Aggaei ii, 22-24; Eccl. xlix, 13). Etenim exinde nusquam legimus com… otum supra se venisse Zorobabel. Hic est ex tribu Juda, qui sub Dario meruit aedificare Hierusalem. Ipse quoque in figura fundavit demum Dei, et perfecit sicut idem Dominus dicit: Manus Zorobabel fundaverunt domum hanc, et manus ejus perficient eam (Zach. iv, 9.) Quod est autem signaculum hoc et corona speciei, sicut Deus promittit Ecclesiae dicens: Videbunt gentes justitiam tuam, et reges claritatem tuam, et vocabunt nomen tuum, quod Dominus nominavit.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.209-235","label":"7.1.209 to 7.1.235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.209"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.254-280","label":"7.1.254 to 7.1.280","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.254"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}