{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 7.1.42-74","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 7.1.42-74","ref":"7.1.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.42.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":294,"text":"Si exaltatus fueris sicut aquila, et inter stellas ponas nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus (Abd. i, 3, 4). Sedebo in monte alto super montes altos, in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isa. xiv, 13). Mons altus, populus est superbus. Montes alti, singuli quique, qui adunati montem facium, id est, corpus diaboli. Multos enim esse montes malos, dicit Scriptura: Transferentur montes in corde maris (Psal. xlv, 3). Iterum: Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est Deus (Psal. xviii, 8). Nam et corpus Domini, id est, Ecclesia, mons dicitur: et singuli qui Ecclesia, faciunt montes, sicut scriptum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperia ejus (Psal. ii, 6). Et iterum: Perdam Assyrios in terra mea, et in montibus meis (Isa. xiv, 25). Et iterum: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Psal. lxxi, 3). Et iterum: Montes exsultabunt velut arictes, et colles velut agni ovium (Psal. cxiii, 4). Deus in monte Sion habet sedem, et in montibus Israel, et in nubibus sanctis suis: quod est Ecclesia. Scriptum est: Timeat a facie Domini omnis terra: quoniam exsurgit de nubibus sanctis (Psal. xvxii, 8). Iterum, nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem (Isa. v, 6). Iterum: Nimbus et nubes in circuitu ejus ( Psal. xcvi, 2). Et quod in monte Sion habitet, sic dicit: Cognoscetis, quia ego sum. Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo (Ezech. xxxv, 3). Et diabolus in monte sedet, sed Seir, qui est Esau, id est, fratrum malorum: quem montem Deus increpat per Ezechielem, et dicit in laetitia universae terrae desolaturum, quod adversum Israel inimicitias exerceat. Ipse est mons, ipsi montes Aquilonis. In his diabolos sedet; et nubium coeli veluti dominatur. Hactenus, se similem dicit altis…imo (Isa.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.24-41","label":"7.1.24 to 7.1.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.24"},"next":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.75-98","label":"7.1.75 to 7.1.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.75"},"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}