{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Septem Regulis 7.2","citation":"Tyconius, De Septem Regulis 7.2","ref":"7.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.2.md","author":{"name":"Tyconius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius"},"work":{"title":"De Septem Regulis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0281a.stoa002"},"verse":false,"words":306,"text":"Propter iniquitatem, inquit, negotiationis tuae contaminantur sancta tua. Qui enim non recte sanctitate Dei utitur, suam efficit, sicut Deus dicit de sabbatis suis: Sabbata vestra odit anima mea. Educam ignem de medio tui: hic te devorabit (Isa, i, 13). Ignis, Ecclesia est: quae cum discesserit e medio mysterii facinoris, tunc pluet ignem Dominus a Domino, de Ecclesia, sicut scriptum est: Sol exortus est super terram, et Lot intravit in Seqor: et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. xix, 23). Hic est ignis, quem supra dixit: Domus Jacob, ignis: domus autem Esau, stipula. Exardescent in eos, et comedent illos: et non erit ignifer in domo Esau (Abd., 18). In Genesi iterum scriptum est: Cum contereret Deus omnes civitates in Has Regulas Tichonii expendit Augustinus tom. III, lib. III de Doctr. Christ. capp. 30-37. circuitu, commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis: cum subverteret Deus civitates, in quibus inhabitabat in eis Lot (Gen. xix, 29.) Numquid Lot non merebatur propria justitia liberari, ut diceret Scriptura: Commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lot e medio subversionis? Aut, In civitatibus habitabat, et non in civitate: ut diceret, Civitates, in quibus habitabat? Sed prophetia est futurae discessionis. Memor enim Deus promissionis ad Abraham, ejecit Lot de omnibus civitatibus Sodomorum, quibus veniet ignis ex igni Ecclesiae, quae de medio eorum educetur. Et dabo te in cinerem in terra tua, (Ezech. xxviii, 18.) Id est, in hominibus vel ip os homines in terra sua, qui in terra Dei esse noluerunt. In conspectu hominum videntium te, id est, intelligentium. Numquid diabolus in homine videri potest? Et omnes, qui te noverunt inter nationes, contristabuntur super te (Ibid., 19.) Cum enim Dominus percutit aut delegit malos, constristantur qui eorum auxilio fulciri solent, corporis sui parte debilitata Perditio facta es: et non eris in aeternum.","prev":{"citation":"De Septem Regulis 7.1.324-346","label":"7.1.324 to 7.1.346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.324"},"next":null,"credit":{"text":"Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}