{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 143","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/143.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Hi non multum situ, & moribus discrepant, à Lapponibus populis, qui, teste Gesnero, pellibus integris Vrsorum, & phocarum artificio elaboratis vestiuntur, illas enim, ita suprà caput adstringunt, vt soli oculi pateant, & reliquo corpore adeò te cto, vt in culeo consuti esse videantur Pausanias quoquè literis mandauit, Calistum pro stragula veste pellem Vrsae habuisse, hinc fortè factus est fabulae locus, Calistum in Vrsam transfiguratam fuisse. Hodiè pelliones Vrsorum pelles concinnant, & pellem Vrsi accommodatam vidit Gesnerus Viennae ex Lithuanma allatam longitudinis quinque cubitorum, & tantae latitudinis, vt quodlibet bouis tergus tegere posset, quae Caesari Maximiliano oblata summae fuit admirationi. Pellio Bononiensis nobis retulit se anno elapso, exipelle Vrsi concinnasse sagum pro viro nobili, quo indutus in triremibus pediculis se defendit. In bello olim pellibus horum animalium induebantur, vt maiorem hostibus horrorem incuterent. Quare Virgilius de hoc loquitur dum canit. occurrit Acestes, Horridus in iaculis, & pelle libystidis Vrsae. Quamuis per Vrsam libystidem Lipsius intelligat Leaenam, cum in Africa secundùm nonnullos, Vrsi non gignantur, tamen, si fides adhibenda est Salmasio in Solinum, Vrsi, quoquè in illis regionibus, licèt rariores, generantur, quod alibi à nobis fuit expositum. In dictorum confirmationem, scribit Alexander ab Alexandro, milites Romanos leuis armaturae, nec non equites, loricas, & galeas vrsinis pellibus texisse, vt truculentiores in uostium conspectu apparerent. Imo, omnes Signiferi, ex Vegetio, loricas in bello Danico pellibus vrsinis, aut leoninis coopertas gestarunt; vnde Silius Italicus non ab re cecinit. Niccè horret thorax samnitis pellibus Vrsae, Adrem, Auctor historiae rerum Sarmatiae prodidit Vrsorum pellibus quandoque famulos amiciri, & praecipuè, quando inter caeteros ferociores videri volunt. Tandem loco catastromarum, in nonnullis locis, Vrsi pelles succedunt; ideo Nicolaus de Nicolais tradit quamdam religiosorum Turcicorum sectam, in suis habitationibus, pelles syluestrium animalium, sed praecipuè Vrsorum substernere Virgilius de hospitio AEneae ab Euandro, inquit. stratisquè locauit, Effultum folijs, & pelle libystidis Vrsae. Pelles verò Vrsorum alborum per venatores offerri solent summis altaribus, teste Olao Magno, quae calcatae à sacerdotibus horrendi frigoris tempore illos à gelu defendunt Imò, in Ecclesia Nidrosiensi Metropoli Regni Nouergiae, continuis annis, huiusmodi","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 142-2","label":"VSVS PELLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/142-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/142-2"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 143-2","label":"VSVS PELLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/143-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/143-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}