{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 196-2","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 196-2","ref":"196-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/196-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/196-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/196-2.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"SYNONIMA EORVMO ETYMVM. Ec vox (Vulpes) apud Grammaticos aliquandò volpes scribitur, quandoquè à quibusdam Nuperis vulpis pronunciatur, quod multi politioris literaturae periti non probant. Vocatur ergò vulpes, apud Isidorum, quasi Volupes à pedum volubilitate, quia nunquam recto itinere, sed tortuosis anfractibus ad alias animantes decipiendas currat, vel quasi volipes, quoniam pedibus ob celeritatem cursus volare videatur, vel deniquè, ad aliorum mentem, ob pessum valentiam vulpes, quasi valipes indigitatur. Graecis communi vocabulo dicitur ἀλώπηξ, quod nomen, vt plurimum foemininum est, sed reperitur etiam masculinum, vt notauit Varinus. Legitur etiam αλωπὰ apud Hesychium, iuxta etymum, ita dicta ab ἀλῶ decipio, & ὤψ, ἀἰπὸς oculus, nimirùm à filendis oculis; quamuis alij, hoc vocabulum, à verbo παιζω idest ludo deriuent. Eustathius autem respiciens fallacias, & errores in quos ceterae animantes à vulpe ducuntur παρὰ τὸ ἀλὰν, τὸ πλανῶν suam etymologiam deducit. Κίναδος vulpes, & κιάδιον vulpecula apud Siculos vocitatur, vt voluit Scholiastes Theocriti παρὰ τὸ κίνεῖα θαι αναιδῶς, quia impudenter, & dolos è moueatur. Κηλὰς apud Suidam, & Varinum vulpes exponitur, nimirùm παρὰ τὸ κηλεῖν, quod est θιλγεn πραύνεm, quia cauda huius animalis, ad demulcendum sit idonea Κερδα etiam vulpes ab Hesychio, & Varino explicatur nomine formato ab astutia, quam Graeci κερδοσύνην vocant. Ab ijsdem dicitur etiam κιδάρη, ἢ κινδάρη, cum κίδαιρον dolosum quempiam, & fraudulentum interpretentur. Amplius λαμπυρις nomen proparoxytonum in doctrina Hesychij, & Varini vulpem significat, oxytonum verò quoddam genus vulpis alba cauda denotat. Idcirco non debemus admiratione affici si Aliqui hanc vulpis speciem lampurim, à splendore caudae, nominent. Alijs vulpes Galeos dicitur, sed perperàm, voce nimirum deprauata, à γαλύ, quam Albertus aliquoties vulpem interpretatur, cum tamen γαλὴ mustelam tantummodò significet. Aliquandò, apud Hesychium, & Varinum, θάμιξ pro vulpe lepitur, fortè ab aduerbio θαμὰ frequenter, quia hoc animal retrospiciendo frequentèr se ipsum intueatur. Reperiuntur etiam in scriptis Hosychij, & Varini haec nomina κοθοῦρις, Βασσαρα, σκαφώρη, φηλλες, κίραφος, κοιλοβυρος, & κοροιτις, uibus vulpes identidem appellatur. Hebraicè hoc animal nuncupatur Schual, Chaldaice Thaal dibzy G Ge E. Thaal, Arabicè Thaleb, syluaticus quandoquè Chaleb, & Calcail, corruptis vocibus, pro Thaleb vulpem interpretatur. Italis Volpe, Gallis Regnard, Hispanis Raposa, nimirùm à rapiendo, Germanis deniquè Fuchs dicitur.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 196","label":"VLISSS AEEROVANDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/196"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 197.1-4","label":"197.1 to 197.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/197.1"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}