{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 233","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Eidem etiam auctori vocatur αἰσχρὸς, nempè foedus, & turpis cum haec vox, ασχος, in graecis paginis, turpitudinem designet. Praetereà ab alijs proprietatibus, & effectibus alia quoquè epitheta sortitur, legitur enim, apud Hesychium, & Varinum, πίθηκος βάτης, καὶ ἀναβάτης, nimirum quia facilè arbores scandat, & in sublime repat. Vocatur etiam γελωτοποιὸς, quia aspectu, & gesticulationibus, intuentibus risum excitet; cum hoc animal in alium vsum natum esse non videatur; Siquidem non ad esum, vt ouis, nequè ad custodiam aedium, vt canis, nec ad onera baiulanda, vt equus valet. In huius opinionis ponfirmationem narrat Athenaeus Anacharsim philosophum genere Scytham, cum in conuiuium Mimi, & homines ad risum commouendum edocti introducerentur, solum omnium non risisse, sed ad simiarum introductionem ridere coepisse. Rogatus ab alijs cau sam respondisse fertur. Simij, natura sua, sunt γελωτοποιοὶ, Mimi autem scurrilitates edocti & à spectatoribus risum captantes, simulant. Demum à nasi figura, simius enaris nimirum sine naribus, quia naribus fit resimis nominari poterit: hinc insula ab ipsis habitata Enaria vocatur, quod Salmasius in Solinum diligenter ponderat, non autem Aenaria ab Aenea habitatore, vt nonnulli perperàm scribunt. Haec Inarime à Virgilio, & à Plinio Pithecusa nuncupata fuit, vt suo loco explicabitur. Graecis tandèm σιμοπροσωος appellatur ille, qui simus, idest qui, sima, vel pressa nare est; quare non esset à ratione alienum, hoc etiam epithetum simiae attribuere, ATA,","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 232-3","label":"AEGRITVDINES QUAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/232-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/232-3"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 233-2","label":"DENOMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}