{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 236-2","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 236-2","ref":"236-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236-2.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"PROBLEMATA. Ria in historia Simiarum problemata inuestigari solent; Primum est cur homo, & simia manus habeant; caeterae autem animantes his careant. Respondent rerum naturalium periti, quia manus est organum organorum, vt Aristoteles in tractatu de anima affirmauit, atquè hoc organo eget homo quippe qui crectus proficiscatur. Quoniam autem simia, & ipsa aliquando stat, & more hominis graditur; idcirco admirari desinemus, si natura illi quoquè manus concesserit. Secundò de fimia quaeritur, cur natura ei mammas in pectore procreauerit, caeteris autem brutis animantibus in partibus inferioribus dederit. Respondetur, quia simia & homo manus habent, quibus foetum à terra eleuare, & vberibus adaptare possunt. Tertium est quando quaeritur, cur simiae, & aliae quadrupedes vini potionibus assuetae, vnguibus careant: quidam viri docti non sine ratione opinantur, hoc à natura vini originem trahere, quod discussoria virtute polleat, consequenterquè ad emolliendum sit efficax; hinc euenit, vt qui meri nimis largo potui indulgent, resolutis neruis, facilè in paralysim dilabantur. Vngues autem sunt, vel neruorum clausulae, vt voluit Plinius, vel caro concreta, & quasi in callum obducta, vt alij existimarunt; itaque fit, vt sit verisimile, quod vino accedente, & emolliantur, & resoluantur. EMBLEMATA. κα α & Symbola. Voniam, vt plurimùm recitatio emblematum, le gentium animos mirandum in modum solet exhilarare; non piguit nos in praesentia nonnulla à simiarum proprietatibus desumpta enarrare. Inter haec primas conet illud Camerarij relatum in libro Emblematum ex animalibus, in quo fimia fętum amplectens figuratur cum hoc titulo. COECVS AMOR SOBOLIS. Huic argumentum dederunt simiae proprietates à Plinio exaratae, nimirum, quia hae bestiae sobole tantopere delectantur, vt catulos stringendo aliquando enecent. Ideo hoc emblema nimiae parentum erga liberos indulgentiae adaptatur, quae filijs saeat chaa pissimè exitiosa esse solet Vnde Faernus in fabulis sic canebat. Exitium natis parit indulgentia patrum. Quare Plato agens de legibus, non immeritò scribebat omnem amantem circa rem amatam caecum fieri Camerarius igitur, ad rem, subscr ibit emblemati hoc distichon. Est cum, & amare noc et, suffocat simia amando Simiolum. Exemplum hoc ò fugitote patres. Paradinus quoquè in symbolis heroicis quasi roborans Camerarij sententiam, eamdem picturam eodem titulo coronatam exhibet. Reusnerus quoquè huc respiciens essi giauit simiam alterum catulorum bracchijs sustinentem, & alterum lateri matris inhęrenz tem cum hac inscriptione. COECVS AMOR PROLIS. Vt ex impatientia amoris simiarum in filios discant patres, in educatione natorum, non esse ta profusi, vt nunquam eos ad bonam frugem perducere possint; omnia igitr infrastriptis versiB. SVOE bus ele ganter exposuit.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 236","label":"PROVERBIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 237","label":"PROBLEMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/237"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}