{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 293-2","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 293-2","ref":"293-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293-2.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"SYNONIMA, & ETYMVM. Erae rationes mouerunt Varronem, vt Lutras etiam Lytras nuncuparet; nimirum, quia huiusmodi bestiae arborum radices in ripis fluminum succidant, atque dissoluant. ἀπὸ τοῦ. λύειν, nempè à dissoluendo. Alij verò hanc Lutrae etymologiam ἀπὸ τοῦ λύειν, nimirum à lauando deriuarunt; quoniam Lutrae, piscem ad escam inuestigantes, frequenter in aqua se diluant. Ideo ab huiusmodi verbo Graeco dimanarunt, λουτήριον, vasis genus, in quo calices, ex Polluce, abluebantur, & λοῦτρον, apud Galenum, balneum in lib. 4. de com morbis oculorum perutile. Albertus autem Vincentius in speculo naturali, & alij qui pe. med. sec. Albertum secuti sunt, Luter pro Lutra scripserunt. Nicolaus Myrepsus vnguento lac. duodecimo ad Arthritidem miscet adipem Dilyteae, vbi fortè dubitandum est, an Dilyteę nomine Lutram intellexerit. Graecis ἔνυδρις, vel ενύδρις vocatur ἀπὸ τοῦ ὕδατος, nimirum ab aqua, quoniam haec bestia inter ἔνυδρα ζῶα, idest in aquis degentia, locum habeat. Animaduertit Salmasius in Solinum, quòd lingua Acolica ἐλύδρις pro ἐνύδρις pronuncia. tur. Pariter Herodoto, & Hermolao Barbaro Enydris, vel Enhydris Lutra nominatur. At Plinius sub hoc nomine serpentem aquat cum indicauit; alioquin Enydrus apud eundem gen ma est, sic dicta, quia inclusam aquam retineat. Syluaticus ad Lutram denotandam hy driam pro Enydri, perperàm pronunciauit. Immò Anadriz, pro Enydris, apud Albertum legitur. Suidas Ictim ex genere mustelarum cum Enydri, nempè cum Lutra conin comm. ad fundere videtur; dum Ictim Castori simile animal constituit. Theodorus Gaza EnyArist. drim quadrupedem, & ipse, ad mentem Aristotelis, esse statuit, deinde Lutrin, non autem lib. 8. hist. Lutram conuertit. Aetio haec bellua non immeritò dicitur κύων ποτάμιος, idest canis an. cap. 5. fluuialis; quia Lutra, in morem canis, praedam inquirat in aquis. Apud scriptores Arabicos leguntur haec nomina (catus aquae, & catus paludis) quae fors àn Lutras significabunt. Kipod Hębraicam vocem aliqui Lutram interprętantur, alij aliter, sed Echinum terrestrem denotare suo loco explicabitur. Italis, hoc animal Lodra, Lodria, & Ontra vocitatur. Gallis vne Loutre, Sabaudis quibusdam vne Leure, Hispanis Nutria, Germanis, & Anglis Otter, Illyrijs Vuydra.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 293","label":"VSVSIN VARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 293-3","label":"FORMA, DESCRIPTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/293-3"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}