{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 320","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 320","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"EMBLEMATA & SYMBOLA. Vm Mustelam alicui occurrentem ominosam fuisse putauerit Antiquitas, & nunc etiam apud quasdam nationes infelix habeatur omen, si in apparatu venationis Mustela nominetur; praeterquamquod eius icon insortunium designat, vt manifestatum fuit in hieroglyphicis, hinc Andreas Alciatus desumpto argumento figurauit Mustelam homini ad negocia proficiscenti occurrentem cum hoc titulo. BONIS AVSPICIIS INCIPIENDVM. Nam Prisci faustis negocij suscipiendi principijs tantam vim inesse statuerunt, vt vix, iuxta eorum mentem, benè cadere possent, quae infelix initium sortiebantur. Subscribit igitur tetrastichon huius tenoris. Auspicijs res caepta malis, benè cedere nescit, Felici quae sunt omine facta iuuaut. Quidquid agis, Mustela tibi si occurrat, omitte; Signa malae hęc sortis bestia parua cerit. Hadrianus Iunius in suo libro emblematum aliam Mustelae proptietatem contemplans Embl. 18. delineauit hoc animal ore enitens, deinde hanc figuram huiusmodi titulo coronauit. AVDITO MVLTA, LOQVITOR PAVCA. Nam fabulam de partu Mustelae eatenùs debemus admittere, quatenus ad moralem doctrinam spectare videtur. Hinc homine; prudentiam profitentes sunt percepturi multa in colloquijs audienda, pauca verò, & opportunè esse proferenda. In huius gratiam Auctor subscripsit haec carmina. Aure concipit, parit Mustela fętum postea in lucem ore Aure dicta concipe Diu, at recocta parciùs prome ore. Camerarius meditans Mustelam ruta aduersus serpentes se munientem, pinxit hoc animal in conspectu serpentis decerpens rutam cum hac inscriptione. VT CAVTIVS PVGNET. Deinde subscripsit tale distichon. Obfirmet fortis prudentia pectus in hostem, Mustelae veluti ruta dat antidotum. Hoc symbolum Iouius assignauit Polemarcho Sfortiae Pallauicino contra Tureas sub Im","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 319-3","label":"HIEROGLYPHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/319-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/319-3"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 320-2","label":"HIEROGLYPHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}