{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 333","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/333.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Altera species syluas semper incolit, eas rarissimè deserit, proprieque Martes appellatur, differt autem à priore, quia induitur pilo clariore, & tactu molliore, guttur habet luteum, eiusque spolium à magnatibus expetitur. Sunt qui dicant (teste Matthiolo in comm. ad Dioscoridem) hanc postremam speciem in duas alias distribuendam esse, quarum vna in syluis fageis, quernis, & iligneis versatur, altera verò nemora tantum picea, & abiegna incolit, quae pulchriori pilo vestitur. Georgius etiam Agricola duas Martis species constituebat, & quoniam interdum eas sub tectis, interdum in spelaeis versantes obseruabat; idcirco Martes tectorum, & saxorum indigitauit. Pręter enumeratas Martium species, aliqui scribunr ad Podamnici lacus initium oppidum Brigantium nuncupatum situm esse; cui sylua Brigantina dicta adiacet, in qua Martes noctu lucentes esse perhibentur; quarum cognitio ad nostros pelliones nondum peruenit. Verùm hanc speciem à praedictis minimè discrepare opinamur; cum horum anmantium VMONI oculi ob spirituum copiam, more felium, splendorem emittere possint. ANAAOMIGA Ellua haec dentes habet admiratione plenos, candidissimos inaequales, & asperos; idemque refert Gesnerus, qui in cranio Martis domesticę omnes diligenter obseruauit. Canini igitur in vtraque mandibula eminent, inter quos sex dentes exigui in altitudine tamen aequales interiecti sunt; qui incisorum munus obeunt; cum hac tamen differentia, quòd incisores mandibulae inferioris perexigui sunt. Molares, seumaxillares sunt serrati, eorumque quidam figura triangulari insigniti, & vtrinque octo existunt; horum vltimi in superiori oris parte multò caeteris interius sunt, nempè in ipso palato. Quare dentes in cranio huius animalis triginta duo numerantur. Libuit autem non solum cranium, sed integrum huius bestiae sceleton exhibere, vt lector non modò cranium, & dentes, verùm quoquè omnes vertebras, costas, & alia ossa diligenter obseruare possit.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 332","label":"NATVRA. CIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/332"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 333-2","label":"NATVNA, LOCVS, CIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/333-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/333-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}