{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 369","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/369.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"APOLOGI. Vm duae principales Leporis proprietates, nimirum velocitas, & pauor apo logis argumentum attulerint. Nos in praesentia primò timorem ponderantes, narrabimus quòd apud Abstemium in Mythologia Leo Rex qua drupedum aduersus volucres dimicaturus, numerosam ex omnibus quadrupedibus aciem construxit. Interrogatus autem ab Vrso, quid Asini inertia, & Leporis timiditas ad victoriam reportandam conferre possenr. Acutè responsum fuit, Asinum clangore suae tubae milites ad pugnam esse concitaturum; Leporem verò ob pedum velocitatem, tabellarij munus esse obiturum. Ex Apologo colligendum est, neminem esse adeò inertem, & abiectum, quin interdum aliqua ex parte nobis prodesse possit. Ad rem legimus, quòd olim Lepores cum Aquilis belligeraturae, in auxilium vulpes aduocarunt, quae illicò renuerunt, dicendo. Vestra, & hostis vestri natura iamdudum nobis innotuit; cum Aquilae virtutis, & audaciae, Lepores verò timoris, & inertiae nota signentur. Ex Apologo Morales colligunt, quòd decertantes cum potentioribus, propriam salutem aspernantur. Praetereà Lepores quondam ob assiduum ven torum in syluis susurrum tanta formidine oppressi ferebantur, vt omnes tanquam despe rati, vel de praerupto loco se praecipitare, vel in aliquo fluuio se submergere decreuerint. Quare ad flumen properantes, ranas in ripis apricantes, ad ipsorum conspectum in amnem prosilijsse obseruarunt. Tunc inter Lepores sagacior ad caeteros conuersus haec verba protulit. Reuertamur oportet, quoniam animalia nobis timidiora adinuenimus. Apologus docet, neminem esse tam miserum, quin alius miserior reperiatur.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 368.5-7","label":"368.5 to 368.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/368.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/368.5"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 369-2","label":"APOLOGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/369-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/369-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}