{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 4.1-4","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 4.1-4","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4.1.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Gesnerus magis hanc postremam etymologiam, quàm à Carolo Figulo allatam commendare videtur, eum nullibi apud Graecos inuenerit, quòd verbum στελλειν furari significet. Verumtamèn, vt Figuli partes tueamur, σελλειν multos sortitur significatus; primò mittere significat, interdum verò contrahere, nimirum ad se trahere denotat, & in hoc vltimo sensu huiusmodi verbum à Figulo sumebatur. Accedendum est modò ad examinanda varia nomina, quibus apud varias Nationes mustela insignitur In hębraico textu Leuitici Choled legitur, & vox haec ab omnibus interpretibus mustela conuertitur; à Chaldaeo transfertur Chulda, ab Arabe Caldah, à Persa, Garba, à Septuaginta, γαλὴ, & à D. Hieronymo Mustela. Alioquin ab Alijs κερὰ dicta est, & quamuis hoc nomen vulpi potiùs, ob animantis astutiam, conuenire superius fuerit explicatum, attamen ab hac vulpina natura non multum recedit mustela, cum versutijs & dolis caetera animantia circumuenire soleat. Niniphi forte Nimsi apud syluaticum legitur, quoniam νυμφίτζα, idest Nymphitza hodie, auctore Suida, à vulgo Graecorum pronunciatur. Reperitur etiam Fothis apud Albertum in Aristotelem de animalibus, quod vocabulum non aliud, quàm mustelam indicare videtur, quoniam addit hoc animal more vulpium ingenios è gallinas adoriri. Praeterea apud Alb ertum pro mastela habetur etiam aliud barbarum vocabulum Hyrzus. At Geinerus putat prae dicta voce ab illo significari leporem, cum proprietate ambobus animalibus communi Albertus fuerit dece ptus; nam tàm lepus, quàm mustela saepissimè catulos suos de loco ad locum transferant. Alibi quoquè Albertus quoddam animal Habeninum nominat, quod praeliando vincit animal dictum Pelagoz, hoc autem ab Auicenna nomine muris caeci nimirùm talpae circumfertur; proptereà cum haec à mustela superetur, Gesnerus per Habeninum muste lam intelligere voluit. Ibanauge mustela etiam dicitur, vt vetus Glossographus Auicennae exponit. Ibinuers conuertitur Belula apud syluaticum. Belula verò mustelam designare videtur, voce à Gallis detorta, quibus, te ste Bruyero, hoc animal vocitatur Be leta, quasi bibens ouum, cum auium oua inquirens sorbere soleat.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 307-2","label":"SYNONIMA, EORVMQVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/307-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/307-2"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 4.5-8","label":"4.5 to 4.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/4.5"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}