{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 427","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 427","ref":"427","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/427","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/427.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Recitatur aliud prouerbium respiciens paruitatem muris, quo monemur à paruis etiam cauendum esse. Est autem huius tenoris. Mus Brasidam inter caricas momordit. Brasidas enim (auctore Plutarcho) cum manum inter caricas temerè imposuisset, & à mure ibi fortè latente morderetur, haec verba protulit. Nullum est animal tam pusillum, quod lacessitum non cupiat vlcisci. Postquàm de vltione verba fiunt. Solet etiam dici. Virum improbum mus etiam mordet. Quo denotatur, quacumque ratione prauis hominibus viudictam non de esse, sed eos semper aliquo modo meritas dare pęnas. Mus pue ro morso aufugit. Hoc enunciatur, quotiescumquè Principes à subditis, vel maiores a minoribus laeduntur. Graeci insuper respicientes abiectam, ob oeui breuitatem, murium naturam, solebant de homine valetudinario imbecilli, consequenterquè breuis aetatis, hoc proferre. Κατὰ μοθς ὀλέθρον. Idest. Iuxta exitium muris. Gesnerus quoquè prouerbium Germanis familiare recenset huius generis. Muscerdae semper intermisceri volunt piperi. Scribitquè promulgari de hominibus imbellibus, & indoctis, qui inter viros fortitudine, & virtute insignes connumerari cupiunt. Est enim affine illi. Corchurus inter olera. Postremò si murium capturam contemplemur, haec reliqua nobis adagia suppeditabit. Solebant enim Prisci, ex Palladio mures pice irretire. Inde ortum est hoc prouerbium. Mus picem gusians. Quoniammus pice semel detentus & fortè liberatus, metuit ne iterum implicetur. Quadrat adagium in illos, qui antea virtute herculea admirandi, gustato autem periculo, formidine non mediocri corripiuntur. Ideo iuuenes militiae imperiti bellum facilè suscipiunt; senes autem id experti certamina reformidant. Idcirco ad rem Horatius canebat. Dulcis inexpertii cultura potentis amici, Expertus metuit. Praetereà de hominibus meritò comprehensis, & malo dignis à Manutio hoc effertur.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 426-3","label":"AENIGMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/426-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/426-3"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 427-2","label":"AENIGMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/427-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/427-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}