{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 44.1-4","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 44.1-4","ref":"44.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.1.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"INSIGNIA GENTILITIA, & MILITARIAA Nter Insignia gentilitia, quae vulgò Arma, dicuntur, illa tanquàm nobilissima, & perfectissima commendantur, quae figura leonis decorantur; nam, vt inquit Ricciardus, quae animalibus terrestribus effigiantur habentibus volatilia, & aquatilia praecedunt, & eò magis, quia hic ritus fuit antiquissimus, & ante Romam conditam animalia terrestria in Insignibus pingebantur. Deindè inter terrestria quadrupedia heroicis animis leonis icon summoperè placuit; cum leo quadrupedum Rex, & aliarum Ferarum terror esse putaretur. Hinc Hercules leonem pro Insigni sibi vindicauit, Hector duos leones aureos in area rubra depinxit, & Achilles totidem leones rubros in campo argenteo figurauit. Phryges, quoquè populi minoris Asiae olim in Insignibus leones habuisse colligimus ex Virgilio, vbi inquit. ae neia puppis Prima tenet rostro Phrygios subuecta leones. Si ab his ad Riomanos descendamus, inueniemus horum vexilla varijs animalium figuris, sed potissimum icone leonis fuisse exernata, hùc respexit Sanazarius dum cecinit. Romanas Aquilae postquàm liquere phalanges, Magnanimus turmas ducit in arma leo. Deinde hic mos mira facilitate omnibus totius terrarum orbis nationibus communicatus est; nam Polydorus Virgilius narrat ex annalibus scoticis Reudam Fregusium in Britanniam venisse, & dedisse agmini signa, rubrum leonem, quibus nunc Reges vtuntur, & paulò inferius addit Reges, qui secuti sunt post Gulielmum magnam Angliae Regem, similitèr vsos esse, sicuti nunc vtuntur, Insignibus regijs, quae sunt tres leones iubati cum totidem lilijs quemadmodùm ipse in codice peruetusto hoc effigiatum vidisse testatur; & in annalibus Belgicarum rerum legitur. Concordi assensu à Principibus Belgarum parantibus in Syriam expeditionem variorum colorum leones assumptos fuisse relictis veteribus Insignibus, fortè ad maiorem hostibus timorem incutiendum, vt nonnulli asseuerarunt. Quid plura? Vsquè ad laponenses hic Insignium gentilitiorum ritus penetrauit, nam habemus ex epistolis laponensium haec verba. Totan quasi pro Rege praeest, cuius Prouinciae potestas est formidabilis pileo sibi à Rege donato conspicuus, & vestiment is leone (Insigne Regis) inaurato distinctis, hoc ille amictus ornatu, grauitate, nostris Europae Regibus antecellit, & in alia epistola Iaponica, omnes Gubernatores certo pilei, & peculiari vestium genere veuntur cum huiusmodi generis Insignibus circà humeros quae sunt leonis effigies.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 44","label":"NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 44.5-7","label":"44.5 to 44.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.5"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}