{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 447","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 447","ref":"447","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/447","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/447.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Qui verò pro cibo hos mures coercent, tempus opportunum, brumale solstitium esse affirmant; quia tunc pinguissimi in latebris reperiuntur. Venatores igitur aestiuo tempore, iuxta obseruatos eorum cuniculos perticas adeò longas defigunt, vt niuoso tempore eminentes locum destinatum indicent. Etenim circa festa Natalitia D. N. solo detecto, & terra effosa dormientes deprehenduntur, & quò libuerit, asportantur, non enim facilè expergiscuntur, nisi calor Solis, ignis, vel hy pocausti eos resoluerit, VSVS IN CIBIS. & Medicina. Tumpsius narrat, quod alpium Incolae circa initium hyemis hos mures dormientes, & valdè pingues à cauernis auferunt, & cultro iugulant, sanguinemquè vase excipiunt; deinde murem in aqua feruenti tanquam suen depilant; donec caro glabra, & alba fiat. Insuper exenterato sanguinem infundunt, & hoc modo paratum assant, vel in iure nigro condiunt. Quan doquè ipsos salè inspersos infumant, postmodum cum rapis, & brassicis coquunt, & hunc Puerperis cibum puerperis etiam concedunt. Quarè non possumus non mirari quomodo puerpeconceditur. ras his carnibus etiam alant, cum difficiles sint concoctu, consequenterquè ventriculo laborem inferant, & corpus uniuersum excalefaciant. Praeterquanquòd ita grauem odorem spirant, vt quibusdam sint nauseae. Verùm quidem est, quòd si huiusmodi carnes muria asseruentur, omnem odoris grauitatem deponunt. In medicina verò hoc animal non est infrugiferum, quandoquidem eius caro in vteri vitijs, & ventris torsionibus conmendatur. Ventriculus huius animalis colica laborantibus vtiliter imponitur. Pinguedo quoquè (annotante Matthiolo) à medicis expetitur, cum neruos contractos emol liat, & illita vmbelico somnum conciliet. Immò in articulari morbò, in lithiasi, & pleuritide alijs non cedit medicamentis. Quamobrem Vuecherius in praedictis affectibus lib. 2. antid. vnguentum pretiosum adipem muris alpini recipiens praescribit. Deniquè ex hoc spec. Veterinarij in curandis equorum vlceribus non modicam frugem demetunt.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 446-2","label":"VOX, LOCVS, CIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/446-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/446-2"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 447-2","label":"DE MVRE AQVATILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/447-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/447-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}