{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 46.5-7","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 46.5-7","ref":"46.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.5.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Thebis quoquè culta fuit Diana, & ante eius aedom leonis simulacrum marmoreum positum erat, vt cum multis Gyraldus conspiranter profitetur, qui alibi narrat apud Sycionios effigiatum fuisse simulacrum somni sopientis leonem. Serapidis etiam imago ad mentem Pierij triplici capite decorabatur, quorum medium faciem leonis, dextrum canis, & sinistrum lupi praeseferebat; per caput leonis tempus praesens indicabatur, quoniam eius conditio actu pręsenti valida, & feruens est, ex capite lupi praeteritum tempus conijciebatur, quoniam hoc animal valdè obliuiosum est, & praeteriti homines obliuiscuntur, futurum blandientis canis facie denotabatur, cum canis spei sit indicium, quae nobis semper adulatur, & blanditur. Cum simulacro Herculis Prisci non figurabant leonem, sed tantùm leonis exuuias Herculis iconi addebant; quamobrem Gyraldus Herculem cognominatum fuisse Gylium asseuerauit, quia plerique Graecorum Gylion leonem interpretantur. Hunc ritum ponendi cum Idolis leonum icones, obseruauit etiam Petrus Martyr in Insula sacrificij, vbi incolae mitras plumis varijs contexunt, in quarum medio inserunt laminam auream cum cęlatura Idoli, quod Cemem vocant, hancquè sepiunt multis alijs laminis aureis habentibus icones Ferarum, sed praecipuè leonum; hinc fortè elici potest ratio propter quam in prouincia Cangigu, teste Paulo Veneto, tàm viri, quàm mulieres acu facies suas, colla, manus, ventrem, & crura puli gant leonum figuras inducendo, nimirùm quia sic putant proprijs Idolis gratificari. Quid? non ne scripsit Pausanias, in Olympiae templo per longum temporis interuallum Agamemnonis clypeum pependisse, in quo faciei leoninae simulamcrum erat in sculptum cum huiusmodi inscriptione ουτος μὲν φοβὸς ἐστίβροτῶν ὁ δʼ ἔχων ἀγὰμεμνὼν idest terror hic est hominum, quiquè hunc gerit est Agamemnon. Verùm non solum in templis, & cum Idolorum figuris, leonum icones pingebantur, sed aliquandò in sepulcris in memoriam des functorum sculpebantur quę, teste Pierio, iuxta figuras leonino simulacro adiunctas ria defunctorum gesta designabant V. G.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 46.1-4","label":"46.1 to 46.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.1"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 46.8","label":"VLACRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/46.8"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}