{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 51","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/51.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Alij vero hunc apologum claudunt hoc disticho. Hunc timeat casum, qui se non fulcit amicis, Nec dare vult felix, quam miser optat opem. Non valdè dissimilem à prędictis pronuntiat apologum Achilles Statius gręco sermone exaratum. ὁ λέ ὧν πατεμέμφετο τὸν προμηθέα πολλάκις, & quae sequuntur, nos autem breuitatis studio hunc latino sermone exponemus. Leo Prometheum multoties accusauit, quòd cum se fortem, & magnanimum effinxisset, tamen gallum gallinaceum timeret, cui respondens Prometheus, quid temere, inquit, me accusas? ego, quae praestare potui, omnia tibi concessi, verùm animus tuus hac in re infirmus est. Quocircâ leo plorans in elephantem incidit, quem post datam salutem alloquens obseruauit ipsum perpetuò aures mouentem, & dixit quid hoc est? tunc elephas, cuius circa caput culex fortè volitabat, inquit bestiolam hanc susurrantem cerno, quae si modò aures meas ingrederetur, de me actum esset; Leo igitur ad quid gemo, inquit, cum sim tantò elephante beatior, quantò culici gallus gallinaceus antecellit. Deniquè si conuertamus sermonem ad insidiatores, non deerunt apologi, qui vitium hoc vitandum esse docebunt, & primò, quidam leo in loco deserto hircum persequens in foueam à pastore, studio, paratam incidit; tunc leo fossa exceptus, & deceptus haec verba pronunciauit, nunc percipio potentioribus etiam insidias strui. Huic valde similis est alter, in quo introducitur leo à nemore egressus in pratum, vbi equus depascebatur, qui, leone viso, finxit se pede laborare, & leoni paulatim accedenti pedem spina saucium, vt dicebat, monstrauit; quem leo amicè intuens fingebat se velle ei mederi, tunc equus pede caput leonis adeò percussit, vt ferè ipsum exanimauerit, & paulò post leo ab ictu reuiuiscens equum nullibi vidit, & dixit meritò hoc patior, quia me esse amicum mentiebar, cum tamèn illi insidiarer. Quare nonnulli hunc apologum claudunt hoc disticho. Quod non es, non esse velis, quod es esse fateris, Est malè, quod non est, qui sinit esse quod est.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 50.6-8","label":"50.6 to 50.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/50.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/50.6"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 51-2","label":"PROVERBIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/51-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}