{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 685.4-6","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 685.4-6","ref":"685.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/685.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/685.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/685.4.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Quid enim sentire dices? Rem sanè perplexam interrogas. Hinc quaestiones crocodilinae originem, & nomen duxerunt, quae aliter Dialecticorum plicae, & ferrae cognominantur. Io. Baptista Pius in commentarijs ad Plautum has quaestiones crocodilinas vocat, quia crocodilus animal nilnisi malum significare soleat. BIA. Liquae crocodilorum propriotates nonnullis adagijs occasionem dederunt. Primitùs referunt crocodilum quistatim, atque hominem eminus conspica tur, lacrymas emittere, deinde appropinquantem deuorare. Sunt qui dicant, ex Alberto, crocodilum, oblata occasione, hominem interficere, sed post mortem illum deplorare. Alij in hanc venerunt sententiam, talem esse cro crodili naturam, vt caput humanum, nonnisi effusis lacrymis maceratum edere possit. Vteumque sit; hinc dimanauit illud vulgare adagium Lacrymę crocodili. Proferturque in illos, qui graui molestia se affici simulant ob alicuius incommodum, cui tamen perniciem machinantur, uel cuius incommodi ipsi etiam sunt conscij: aut optimè quadrat in illos, qui sub specie pietatis, aliquem in fraudem ducunt. Quano brem pietas huius generis, crocodili pietas iure merito posset appellari; quemadmodum Bapt. Mantuanus in Euelicis asseuerat hunc in modum. Est in eis pietas crocodili, astutia hyaena Cum flet, & appellat te blandius, insidiatur. Sequitur aliud prouerbium vulgatissimum, quòd crocodilorum locum natalem respicit, vt Crocodilos Aegyptum. sub intelligendo ferre. Hoc coincidere videtur cum illo. Noctuas Athenas. Pronunciatur, quotiescumque aliquid datur illis, quo accipientes redundant. In hoc sensu dicitur etiam dare opes diuitibus, ferre aquam ad mare, & ligna ad syluam. Mimm 2 HIE.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 685.1-3","label":"685.1 to 685.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/685.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/685.1"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 686.1-4","label":"686.1 to 686.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/686.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/686.1"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}