{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 690","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 690","ref":"690","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/690","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/690.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"gnatum prędicabant, tanto filentij cultu venerabantur. Hoc assertum à ratione alienum esse non videtur; cum Cyprianus optimo iure litteris mandauerit Deum non vocis, sed cordis auditorem esse. Verum quidem est postea, quòd Aegyptij, & crocodilos, & eorum simulacra, ob aliquam vtilitatem tanti faciebant. Vel quia huiusmodi bestijs latrones arcerent, qui flumen transire populatum non audebant. Vel quia Minas Rex in aquam lapsus à Crocodilo seruatus fuerit. Immò Herodotus prodidit ab Arsinoitis mortuos etiam crocodilos, & sale conditos honorificè in vrnis sepeliri. Et secunduum Aelianum demorsos à crocodilo fęlices reputabant. Matres verò ab ijsdem natos rapi mirificè laetabantur, quia proprio Deo cibaria peperisse credebant. Nealces (referente Plinio) volens infinuare Aegyptios Persis insidiari, vsus est tali simulacro. Pinxit asinum secus flumen bibentem, & crocodilum ei insidiantem, cum multitudo crocodilorum in Aegypto, & Asinorum apud Persas reperiatur. Ripa nixus Aegyptiorum hieroglyphieis in sua sconologia, multa simulacra in gratiam picturae exhibet. Quamobrem ad figurandam insectationem, quam Vulgus persecutionem vocat, delineat mulierem vestibus ferruginei coloris indutam, arcu, & sagittis armatam cum simulacro crocodili. Cum hoc animal fugientes tantum insectetur, & insectatio in non reluctantes solummodo exerceatur. Propterea Sanctorum Martyrum veram insectationem nuncupare possumus: hi enim sine repugnantia, & tormenta, & necem subibant. Pariter in simulacro Odij capitalis, idem Author figurat hominem armatum, scorpione & crocodilo as sociatum quoniam vt relatum fuit superius, haec duo animalia acerbissimo odio inter se dissident. In simulacro etiam Luxuriae effigiat iuuenem cincinatum supra crocodilum sedentem. Etenim hoc animal ob fęcunditatem symbolum prodigi luxus esse ferebatur. Amplius ad repraesentandum leiunij simulacrum delineauit hominem macrum, ore fascia ligato, & crocodilum pedibus conculcantem cum Dicto. PAVCO VESCOR. Nam si crocodilus, ad mentem Ori Apollinis, hieroglyphicè crapulam denotabat, hoc in loco depressus, & conculcatus optima de causa ieiunium manifestabit. Tandem Ripa ex statua marmorea Nili in Vaticano Romae sita, exhibet figuram hominis cani frondibus, & floribus coronati inter Sphyngem, & crocodilum iacentis, ad significandum Nili fluuium. Cum haec duo animalia propria Aegypti esse dicantur. Nequè praeter rationem, nam Romae in Viridario Beluedere nuncupato supra Palatium Summi Pontificis, duo fluminum simulacra conspiciuntur, quorum alterum Tyberis, alterum Nili esse cre ditur; & quemadmodum in simulacro Tiberis, Lupa conspicitur, ita in simulacro Nili, crocodilum licet intueri. Praeterea Romae domi D. Francisci de Aragonia secus aedes Sanctę Mariae in via, conspicitur fons in primo viridario, cum integra statua fluminis iacentis, supra quam sculptus est crocodilus. Hinc coniectari possumus huiusmodi effigie ad Nili fluuium repraesentandum, cęlatam fuisse. Item in Viridario Caesiorum ex marmore nigro crocodilorum statuae antiquissimae visuntur, & sexcentae aliae Romae, in quibus enumerandis dies deficeret.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 689-3","label":"SIMVLACRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/689-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/689-3"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 690-2","label":"VSVS IN CIBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/690-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/690-2"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}