{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 697.1-4","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 697.1-4","ref":"697.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.1.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Sunt qui χελύνην labrum dici arbitrantur; alij verò partem tantummodo in labiorum ambitu eminentem intelligunt. Idcirco apud Etymologum Chelynidae nuncupantur illi, quibus pars labiorum grandior, & tumidior est, latinè labeones dicerentur. Vnde postea Etymologus, teste Hesychio χέλυνιον labellum exponit. Immò cauam partem vngulae equorum. Graeci χελιδόνα, vel χελωνίδα cognominant, & multi Latini testudinem vertunt. Amplius in corde horum animalium interdum lapis inuenitur, qui Chelonites appellatur; nam cheloniam gemmam oculum Indicae testudinis esse asseuerant. Plinius has gemmas oculis testudinum esse similes voluit, quibus olim Magi ad arcendas tempestates, & ad vaticinandum vtebantur. Georgius Agricola chelonitidas gemmas paruos lapides boracis, vel rubetae esse astruit. Et Plinius Bronciam gemmam capitibus testudinum similem cum tonitru aestiuis diebus, cadentem, ad nonnullorum mentem affirmat. AFabio Columna, in obseruationibus Aquatilium, memoratur exoticum animal χελόνισκος siuc γελωνέχινος nimirum testudinatus porcellio, vel testudinatus echinus, quoniam testudini aliquo modo assimiletur. Ab eodem Authore in ijsdem obseruationibus describitur χελυκανθάρος nempe Scarabeus testudinatus, quia crusta testudinata ouali fi gura totus contegatur. Inter herbas solus cyclaminus à testudine denominatus est: Etenim in antinuis Dioscoridis Nomenclaturis chelonion forte ob figuram radicis appellatur. Vescentes testudinibus à Graecis χελονοφάγοι exponuntur. Verùm hoc nomine, ab esu testudinum quidam etiam Indiae Populi cognominantur, quibus illa maria redundant. Insuper, ad mentem Hesychij, quaedam Aquilarum species à vorandis testu dinibus Chelonophagi cognominantur. Insuper apud Populos Chelonophagos tres insulę reperiuntur, quarum vna, ex Strabone, Insula, testudinum nominatur. Alioquin caput testudinis est initium regionis Canibalorum quà, vt refert Eusebius, transiuit D. Mattheus Apostolus post moram quindecim dierum in capite testudinis. In rubro etiam mari, authore Stephano, insula est Chelonite vocata. Strabo Promontorium post Cyllenem ex tota Peloponeso in oceanum protensum Chelonitan indigitat; fortassis quia in huiusmodi locis Mercurius tegumen testudinis pro fabricanda lyra inuenerit. His addamus varia instrumenta, quae à testudinibus denominationem sortiuntur.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 696-2","label":"COITVS, PARTVS, LOCVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/696-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/696-2"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 697.5-8","label":"697.5 to 697.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.5"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}