{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De quadrupedibus digitatis 697.5-8","citation":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 697.5-8","ref":"697.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.5.md","author":{"name":"Ulisse Aldrovandi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi"},"work":{"title":"De quadrupedibus digitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Chelonia igitur nuncupantur retinacula, quibus intra tigna, sucula continetur in machina tollendorum onerum, ita denominata quia ad instar testudinis curua sint, vel quia hoc instrumento onera paulatim attollantur, quemadmodum testudo lento gradu incedit. Item carina nauis, quia incurua sit, chelone dicitur; quod verò sub carina sternitur, ne atteratur, chelysma, quasi carinae tegmen nominatur. Ideo Theophrastus nauium partes recenses χίλισμα memorat. Demum leguntur apud luris petitos in Infortiato hęc ver ba. Cui testudinea legata essent, & lectos testudineos pedibus inargentatos debere, Labeo & Treba tius responderunt quòd verum est. Glossa in hoc loco habet lectos ita fuisse denominatos, quoniam ad formam testudinis fabrefacti essent, cum hoc animal testam superiorem Interdum ita latam habeat, vt in ea quis iacere possit. Cur etiam lectus non potuit vocari testudinatus ab operculo ad figuram te gumenti testudinis formaro; itaut quis in huiusmodi lecto cubans tanquam testudo intra suas testas contenta videatur; aut quia lectus olim pedes humiles ad instar pedum testudinum haberet. Postremò quemdam ludum describit Pollux, qui chelicheloni vocitatur, estque similis illi, quem chytram vocant. Siquidem in hoc quidam puer olla dictus in medio sedet & à reliquis circumcursitantibus tamdiu vellicatur, & percutitur, donec vnum arreptum in locum suum collocet: in illo sedet in medio puella chelone nempe testudo dicta: aliae verò circa illam currentes interro gant γελει χελώνη, nimirum quid rei in medio facis? Respondet illa, diduco lanas velleris Milesij. Tum rursus illae filium tuum quae causa perdidit? Haec verò. Equis ab albis in mare se praecipitauit. Alioquin καλλιχέλωνος, quasi pulchra testudo, genus erat numismatis Peloponesiaci, in quo testudinis icon insculpta erat. Labeones qui dicti sint.","prev":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 697.1-4","label":"697.1 to 697.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/697.1"},"next":{"citation":"De quadrupedibus digitatis 698.1-7","label":"698.1 to 698.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/698.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/698.1"},"credit":{"text":"Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis","quality":"ocr"}}