{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Legatus uranicus 110","citation":"Valentin Stansel, Legatus uranicus 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/110.md","author":{"name":"Valentin Stansel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel"},"work":{"title":"Legatus uranicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"sita, versus Australem plagam; quòd, dum Sol ab illius vertice in septentrionem se aufert, magnam vim exhalationum trudat, & coelum infestius nubibus ac pluvijs diuturnis, reddat; unde fit, ut eo tempore, rarò admodum Horizontes sint sinceri, vel observationibus faciendis idonei. De parallaxi Cometae nihil certi habere potui, hinc, nihil certi statuere potui de ejus à nobis distantia: ferè enim semper, cùm observari potuit, humilior incessit. Meridianum enim, si sortè ad eum successit, Sol nobis invidit. Est tamen verosimile, ad aetheream regionem, ut alium, pertinuisse; eaedem enim pro illo militant rationes, quae pro primo. Siquidem ex hypothesi, non omnino à vero absona vellemus aliquid pronunciare: concedendo nimirum Cometam sub Aequinoctiali, vel prope illam motum esse: & ità quidem, nisì me oculus fefellit, die 24. & 25. Martij accidisse, putem; quo die ab illa abesse visus solùm 34. m. 17. S. deinde admittendo; Observatorem, vel intra lineam, vel non longè, ad sensum, ab ea distare, ut nos fuimus. Denique, Cometam motu primi mobilis circùm actum esse. his inquam praesuppositis, non esset difficile, ex revolutione illius diurnâ, aliquid verò simile, de ejus à centro terrae distantia, augurari. Observatum est â nobis, 24. horarum intervallo, CVII. lo, duobus gradibus circiter, motum retardâsse, sive avulsum esse a stella, cum qua cooriebatur die antecedente, adeóque duarum horarum intervallo, dum stel la gr. 30. super Horizonte emensa est, Cometam 20 m. factum humiliorem seu posteriorem illâ; habebimus angulum OGN, sive ei oppositum PGL. quae sunt illa 20. m. Notus praeterea est angulus BLO, hoc est complementum altitudinis stellae, ad gr. 90.","prev":{"citation":"Legatus uranicus 109","label":"CAPVT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/109"},"next":{"citation":"Legatus uranicus 111","label":"CAPVT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/111"},"credit":{"text":"Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus","quality":"ocr"}}