{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Saturae Menippeae, fragmenta 77-127","citation":"Varro, Saturae Menippeae, fragmenta 77-127","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/77.md","author":{"name":"Varro","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro"},"work":{"title":"Saturae Menippeae, fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"Atque ut igni feruido medullitus\nAquiloniam intus eruat frigedinem\nQuibus instabilis animus ardens mutabiliter auet habere et\nNon habere fastidiliter inconstanti pectore\nTua templa ad alta +fani+ properans citus itere\nAlius domini delicias phaselon, aptum\nTonsillae litore in +ouilem+ fictae, soluit\nFeruere piratis uastarique omnia circum\nProperate uiuere, puerae, qua sinit aetatula\nLudere, esse, [amare] et Veneris tenere bigas\nMundus domus est maxima homulli\nQuam quinque altitonae +fragmine+ zonae\nCingunt, per quam limbus pictus\nBis sex signis stellumicantibus\nAltus in obliquo aethere Lunae\nBigas acceptat\nPater ut cruore laueret ararum aggeres\nAt regis ensis sanguine inbutus nigro\nLudon fluens sub Sardibus flumen tulit\nAurum, later quod conquadrauit regius\nVbi illa phalera gemmea atque ephippia\nEt arma margarito candicantia\nMea igitur hecatombe pura ac puta\nVt Mercurium Arcadon colonum\nInterea tonuit bene tempestate serena\nDonec foras nos intus euallauerunt\nVino nihil iucundius quisquam bibit;\nHoc aegritudinem ad medendam inuenerunt,\nHoc hilaritatis dulce seminarium,\nHoc continet coagulum conuiuia\nIsmenias hic Thebogenes fluit scaturrex\nSed nos simul atque in summam speculam uenimus\nVidemus populum Furiis instinctum tribus\nDiuersum ferri, exterritum formidine\nNam quae uenustas hic adest gallantibus!\nQuae casta uestis! aetas quae adulescentium!\nQuae teneris species!\nPartim uenusta muliebri ornati stola\nAurorat ostrinum hic indutus supparum,\nCoronam ex auro et gemmis fulgentem gerit,\nLuce locum afficiens\nPostremo nemo aegrotus quicquam somniat\nTam infandum, quod non aliquis dicat philosophus\nTertia Poenarum\nInfamia stans nixa in uulgi\nPectore, flutanti intonsa coma,\nSordida uestitu, ore seuero\nPropter percrepis\nVocibus uolitans aureis uulgi\nAiax tum credit ferro se caedere Vlixem,\nCum bacchans siluam caedit porcosque trucidat\nDenique qui sit auarus\nSanus? cui si stet terrai traditus orbis,\nFurando tamen, a morbo stimulatus eodem,\nEx sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi\nQuid dubitatis utrum nunc sitis cercopitheci\nAn colubrae an uuluae de Albuci subus Athenis?","prev":{"citation":"Saturae Menippeae, fragmenta 1-75","label":"Lines 1-75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/1"},"next":{"citation":"Saturae Menippeae, fragmenta 128-224","label":"Lines 128-224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/varro/saturae-menippeae-fragmenta/128"},"credit":{"text":"Varro, Saturae Menippeae, fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VARRO%7Csatu%7C001","quality":"proofread"}}