{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Posterior 99","citation":"Velleius Paterculus, Liber Posterior 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/99.md","author":{"name":"Velleius Paterculus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus"},"work":{"title":"Liber Posterior","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Brevi interiecto spatio Ti. Nero duobus consulatibus totidemque triumphis actis tribuniciae potestatis consortione aequatus Augusto, civium post unum, et hoc, quia volebat, eminentissimus, ducum maximus, fama fortunaque celeberrimus et vere alterum rei publicae lumen et caput, 2 mira quadam et incredibili atque inenarrabili pietate, cuius causae mox detectae sunt, cum Gaius Caesar sumpisset iam virilem togam, Lucius item maturus esset viribus, ne fulgor suus orientium iuvenum obstaret initiis, dissimulata causa consilii sui, commeatum ab socero atque eodem vitrico adquiescendi a continuatione laborum petiit. 3 Quis fuerit eo tempore civitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto viro omnium lacrimae, quam paene ei patria manum iniecerit, iusto servemus operi: 4 illud etiam in hoc transcursu dicendum est, ita septem annos Rhodi moratum, ut omnes, qui pro consulibus legatique in transmarinas sunt profecti provincias, visendi eius gratia Rhodum deverterint atque eum convenientes semper privato, si illa maiestas privata umquam fuit, fasces suos summiserint fassique sint otium eius honoratius imperio suo.","prev":{"citation":"Liber Posterior 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/98"},"next":{"citation":"Liber Posterior 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/100"},"credit":{"text":"Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html","quality":"proofread"}}