{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Prior 3","citation":"Velleius Paterculus, Liber Prior 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/3.md","author":{"name":"Velleius Paterculus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus"},"work":{"title":"Liber Prior","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Tum Graecia maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi eas occupavere sedes, quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigravere, acerque belli iuvenis nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum vocitata civitas. 2 Quo nomine mirari convenit eos, qui Iliaca componentes tempora de ea regione ut Thessalia commemorant. Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, quibus minime id concedendum est; nihil enim ex persona poetae, sed omnia sub eorum, qui illo tempore vixerunt, disserunt. Quod si quis a Thessalo Herculis filio eos appellatos Thessalos dicet, reddenda erit ei ratio, cur numquarn ante hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. 3 Paulo ante Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae antea fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est quod miremur ab Homero nominari Corinthum; nam ex persona poetae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur aetate eius, multo post Ilium captum conditae.","prev":{"citation":"Liber Prior 1-3","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/1-3"},"next":{"citation":"Liber Prior 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/velleius-paterculus/liber-prior/4"},"credit":{"text":"Velleius Paterculus, Liber Prior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/vell1.html","quality":"proofread"}}