{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia 2.149-198","citation":"Victor, Alethia 2.149-198","ref":"2.149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.149.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":333,"text":"Attonitos acuitque animos casumque magistrum\nAdmonet arte sequi. duri tunc pondere saxi\nAlternis caedunt uicibus flectuntque trahuntque\nIn uarias species cedentem ad uerbera massam.\nQuam nullus formare labor, sed uicta figuram\nOcius hinc perdit, magnis quod nisibus impar\nMateries recipit studium, sed decipit usum.\nDurius ergo aliud quaerunt; sed et hinc placet aurum,\nVtile quod rigidum docuit magis esse metallum.\nInde, cui propior decor est et uena secunda\nItur in argentum, blando quod firmius auro\nOfficium magis est patiens. sed fortius aes est\nId quod conspicuum minus est. mox aere magistro\nIn rigidum chalybem translatus substitit usus.\nForsitan et cunctos quos fingit opinio casus\nArtifices summos operum percurrere uersu\nPossit nostra chelys, tanto patefacta calore\nVt se decoctis tellus pinguissima glebis\nMouerit in fetus uarios, quos imbre marito\nParturiens putri dissoluerit arua meatu,\nQua tumidi crepuere sinus elataque messis\nExtitit et motis undans trepidauit aristis,\nDisceret ut speciem segetis nouus accola cultae\nVtque auidum ad tantam decurrens undi<que> praedam\nAlituum pecudumque genus turbaeque minoris\nNigra cohors, maiora suis in pabula trudens\nSemina corporibus, uitae inculcarit amicos\nMateria propiore cibos atque omne secutum\nOfficium, docilis studii quod cura recepit.\nSemper ab exemplis meditatio sumpta magistris\nFecerit artis opus, sed falsis mota reclamat\nGloria larga patris: \"nil hinc sibi uindicet usus,\nNil casus uirtutis inops; ego nosse creatis\nQuae bona sunt cum luce dedi mundoque minori\nQuicquid maior habet sacro notescere sensu\nMeque per haec uolui(==VOLUI).\" atque utinam illibata maneret,\nVt data mens homini est, nullique obnoxia culpae:\nNon illam species, non illam corpora rerum,\nNon modus astrorum numerus nec molis harenae\nFalleret. at quantis cum magno terra profundo\nTendatur spatiis, quae sit mensura peractae\nMolis, quid resonet motu septemplicis axis\nHarmoniae uocale melos, nunc discitur usu\nAssiduisque datur studiis artisque putatur\nQuod manet ingenitum. nec sentit nube malorum\nFactus hebes, quod, si quae primum agnoscere credit,\nQuisque recognoscit. summo ergo hoc limite ueri\nHaereat. augustis quod pulsus sedibus Adam,\nNullum aliud prius officium quam coniuge dignum\nEgit et ignotos natis impendit amores.","prev":{"citation":"Alethia 2.95-148","label":"Book 2, lines 2.95-2.148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.95"},"next":{"citation":"Alethia 2.199-243","label":"Book 2, lines 2.199-2.243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.199"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}