{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia 2.298-347","citation":"Victor, Alethia 2.298-347","ref":"2.298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.298.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":320,"text":"Inter felices et pura mente beatos?\nVicturo post supplicium factique pudorem\nParcitur exilio. iam quod comes additur uxor\nFida reo, nec damnatis absistere munus\nSpes fit certa dei. datur en quae pectoris aegri\nMolliret curas, moto quae corpore fractum\nSisteret amplexu nullique obnoxia culpae\nSola deum precibus et pura mente colendo\nEliceret quicquid posset satis esse duobus.\nO bona maiestas, quid non sperare queamus!\nIpse uias ueniae tacitas causamque ministras,\nQua ualeas prodesse reo, quem prole sequenti\nAugens multiplicas per nomina mille nepotum\nEt proprii regem populi mox de patre summo\nConstituis. primus nam cingere moenibus urbis\nErudiit, quod nemo potest nisi plebe coacta.\nConfessusque metu meritum de gente suorum\nVltorem admonuit Syrum(==SY+RUM) docuitque perire,\nDum timet occidi, qua forsan caede piatus\nDiluit admissum, simili quod morte rependit;\nEt mors ipsa lucrum est, quod criminis ultio facta est.\nInterea maesto rursum grauis Eua marito\nPensarat primum sancto iam pignere damnum\nReddideratque iterum curas et uota parenti.\nSeth puero cognomen erat, quem numine prono\nAdiutis supplere locum uirtutibus Abel\nOmnipotens tribuit, quod munus gaudia laeti\nNon tacuere patris seriesque adiecta probauit.\nHuius quippe uiri de semine proditus Enos,\nQui primus tacita lectus uirtute sacerdos\nPosse ciere piis precibus et nomine uero\nSperauit meruitque deum populumque secutum\nImbuit aeterni cultum seruare parentis\nAuxilioque sacro, qua uita exposceret, uti,\nConfessa omnipotens quod maiestate ferebat\nEt mentem meritumque dabat multosque per annos\nCriminis antiqui poenam differre sinebat,\nVsque adeo ut cunctis pollens uirtutibus Enoc\nHorum de serie, quos continet alma propago\nRedditus in sedes patrias orbemque beatum\nViuat adhuc uitaeque habitet iam regna futurae.\nQuippe nouo mundi cultu uitiisque carenti\nPost ter centenos triplices qui duceret annos,\nMille replens numeros, decimi compendia uersus,\nViuentum certamen erat. sed crimina postquam\nInfecere animos et nata in stirpe sequenti est\nCulpa patrum peiorque suo maiore propago\nAdiecit semper uitiis quod uinceret heres,\nSuccurrit uitae breuitas, quando hic modus unus\nAugendi sceleris lucis qui terminus esset.","prev":{"citation":"Alethia 2.244-297","label":"Book 2, lines 2.244-2.297","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.244"},"next":{"citation":"Alethia 2.348-393","label":"Book 2, lines 2.348-2.393","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.348"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}