{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia 2.394-444","citation":"Victor, Alethia 2.394-444","ref":"2.394","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.394","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.394.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":330,"text":"Sed quia tu solus, cui cordi est nostra uoluntas,\nDeuotum sacris ducens sub legibus aeuum\nSemper in hoc tantum merito meliore repugnas,\nSic decretorum moderabor iura meorum,\nVt, cum iusta mali luerint, tunc dignius a te\nIncipiat mortale genus summumque parentem\nTe numerent populi, nostra qui luce fruentur.\nQuadratis igitur trabibus contexta paretur\nArca tibi, quae ter centum tendatur in ulnas\nPerque decem quinas pateat, consurgat in altum\nTer denis tantum; per + consummetur in unam\nDesuper. ac lateri seruetur ianua, qua se\nCollecta obliquo fastiget machina tecto.\nTunc calidum bibula spirans compage bitumen\nExploret tenues et uestiat undique rimas\nFusum more cutis. labor hinc te maximus intro\nAuocet: immensis latus adnectatur utrimque\nPostibus et caueae fundentur membra peractae;\nCumque triplex spatium discreuerit area duplex,\nSic discernantur propriis animantia nidis,\nNe uiolent permixta genus commissaque pugnent\nConfundantque cibos, quorum te condere par est\nTantum materiem, nam dispensata receptis\nNe desit, praestare meum est.\" haec mente fideli\nAccipiens (namque ipse animum sensusque ministrans\nVelle et posse dabat famulo quodcumque iubebat)\nAdgreditur densas natis populoque coactae\nPlebis in hoc genitas ferro prosternere siluas.\nAmmittunt luci radios umbrisque leuatur\nCampus et aequaeuo spoliantur robore ualles\nAc nemora speciem mundi implicitura minoris.\nSed cum tam multo fuerit properata labore\nSumma operis coepti, centum differtur in annos\nVt pigeat sceleris populos iraeque repugnent.\nO nimium miseri, tam iustae quos mora poenae\nPlus facit esse reos: iam non pro crimine tantum\nPlectentur, ueniae quis copia larga petendae est,\nSed quod plectentur, quot Tartara dira subibunt\nTemporis indulti spatio, cum parcere cunctis\nTestetur se malle deus. iam mole peracta\nContextum stabat laterum compage capaci\nAuxilium, quod supremum pater ipse pararat\nNaufragiis, natura, tuis, causamque ciebat,\nCum deus e celso famulum dignatur Olympo\nVoce monere Noen summum iam tempus adesse\nCondere se latebris, matrem natosque nurusque\nEripere instanti exitio mortisque tenebris\nCarcere uitali secumque animantia cuncta,\nQua sua tellus alit, quae non sua sustinet aer,\nPer sexum septena, deus quae munda probauit,\nBina pari, immundi generis sed singula sexu.","prev":{"citation":"Alethia 2.348-393","label":"Book 2, lines 2.348-2.393","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.348"},"next":{"citation":"Alethia 2.445-492","label":"Book 2, lines 2.445-2.492","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/2.445"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}