{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia 3.250-296","citation":"Victor, Alethia 3.250-296","ref":"3.250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.250.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":307,"text":"Nullus terreno uestitus corpore caelum\nAscendit, nisi qui caelo descenderit alto.\nSed quia (gens una est, eadem quoque forma loquendi)\nAdsensu cupido suadentes praua secuta est\nTurba nec excussit, quid fas permitteret, audens\nArdua quae fieri per se natura uetaret,\nImpunita ferant tam uani damna laboris\nVt tamen et uetitum norint, quod posse negatum\nIam descendamus tumefactaque corda superbo\nConsensu uarii turbemus uocibus oris\nVt quod peccauit concors in crimina uulgus,\nConfusae damnet melior discordia linguae.\"\nDixit et intentos operi molemque leuantes\nMentibus attonitis obliuio subdita primum\nIntrat et ignotae subiit perfectio linguae.\nIncrepitant operis studio cessante magistri\nCunctantes socios; sed uocem nemo remittit\nNon intellectis, et si quis temptat hiare,\nSibilat aut rupti fremitu sermonis anhelat\nAut stridit gemituque minas imitatur acuto.\nSic uanum praua susceptum mente laborem\nDestituit frustrata manus: iam nemo propinquum,\nNemo patrem sequitur; quem quisque intellegit <aptat>\nAgglomeratque sibi; periit cognatio tota,\nGentem lingua facit; sparguntur classibus aequis\nDiductasque petunt uario sub sidere terras.\nHaud aliter uolucres campi per mollia plana,\nQuas gregibus mixtis errare et quaerere uictum\nPersuasit secura dies, cum nocte propinqua\nFrondea tecta petunt, extemplo congrege turba\nVulgus quaeque suum sequitur rapidoque uolatu\nMiscentur, similis qua duxerit aut color aut uox:\nSic tunc in partes populus se dissicit unus\nEt species fit quaeque genus longeque remotis\nConsidunt terris atque orbem gentibus implent.\nNec tamen hoc sacri, cum sit sua poena nocentum,\nMuneris est uacuum; nam quamuis ultio iusta\nHaec fuit, ut quos non tetigit reuerentia caeli\nQuae sedis propria est mundi rerumque parenti,\nNec se cognoscant, plus est quod praestat alumnis\nTalis poena reis: ne quod persuasio culpae\nPaucorum intulerit rursum contaminet omnis\nEt faciat commune nefas, ne bella cruenta\nEt rabido populis mors arcessenda furore\nSit semper, ciues et alumnis linquere pulsis\nCognatos graue sit. nam ne desideret umquam\nExul turba suos, opus est et ut oderit ultro;","prev":{"citation":"Alethia 3.202-249","label":"Book 3, lines 3.202-3.249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.202"},"next":{"citation":"Alethia 3.297-350","label":"Book 3, lines 3.297-3.350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.297"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}