{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia 3.646-702","citation":"Victor, Alethia 3.646-702","ref":"3.646","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.646","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.646.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":353,"text":"Abraham tanti stimulatus imagine uisus\nProcurrit dominumque solo prostratus adorat\nVnum, cum tres miretur, cupidusque placendi,\nVt sibi mente pia liceat seruire, precatur,\nVt refici in medios aestus tendentibus horis\nNon dedignentur famuli mensisque cibisque.\nVsque adeo uisus inter sensusque uigentes\nErrabat dubitans, hominem quod forma referret,\nQuem norat mens esse deum tamen. annuit ore\nOfficiumque pii non aspernatur alumni\nOmnipotens uisusque cibos mensasque sacrare,\nVt sibi deuotus credat concessa minister,\nPura sacerdotis claraque occurrit imago\nVerum hominem rursus uultuque et corpore toto\nSumendum quandoque deo Christique futuri\nArgumenta daret promissa<que> mira retexens\nEderet et praesens famulum dubitare uetaret.\nInde mouens gressus lateri comes haeret euntum\nHospes ouans dulcique quatit concussa pauore\nPectora et attonitum uenerabilis attrahit horror.\nQuippe uidet uultus tacitos uisusque seueros\nIn Sodomam Gomoramque deum uibrasse simulque\nEmissos famulos pacisque iraeque ministros.\nEt cum cognosset tanta quid mole pararet\nArcana pandente deo causamque docente\nAduentus, ut qui didicit, quae praemia uitae\nElectos maneant, etiam metuenda caueret,\nVltro ausus dominum scitari, an perderet urbem\nErrantis populi per crimina cuncta nocentum,\nQuinquaginta probos ciues si forte tulisset.\nNon perdam\", dixit. dehinc(==DE.H.INC) percunctatio blanda\nDeducens sensim numerum ueniamque lacessens\nSuppliciter summasque ipsis minuente recursu\nVsque decem meruit responsum auferre parentis,\nEt, se ne totam domini clementia mitis\nProderet, in medio famulum sermone reliquit\nTendentem ulterius seque in sua regna recepit.\nInterea Sodomam missi Loth forte sedentem\nAnte fores urbis iam terris sole propinquo\nInueniunt. qui cum miro splendore uideret\nAngelicos radiare uiros, ratus adfore caelo,\nCui mentem deus ipse dabat, prostratus adorat\nInuitatque domum noctemque auertere tecto\nEuincit precibus simul et conuiuere suadet\nInnocuosque cibos et pocula parca ministrat.\nEcce sub occasum lucis noctisque recursum\nFoeda manus uulgi, si fas dixisse, uirilis\nProsilit et iuuenum furias puerique senesque\nCertatim exacuunt: claro Loth nomine clamant\nDederet exceptos. pudet heu meliusque profecto est\nA quantum reticere nefas quam prodere uerbis,\nVel dum damnatur, quod iam tunc more sinistro\nInfandae lex urbis erat. mollire furentis\nLoth cupiens natas, quibus illibata manebat\nVirginitas, offert quos plebs uoluisset(==VOLUISSET) in usus,\nPer sexum factura minus. sed corda profana\nVile putant quodcumque licet gaudentque uetari,","prev":{"citation":"Alethia 3.596-645","label":"Book 3, lines 3.596-3.645","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.596","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.596"},"next":{"citation":"Alethia 3.703-757","label":"Book 3, lines 3.703-3.757","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.703","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.703"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}