{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia 3.703-757","citation":"Victor, Alethia 3.703-757","ref":"3.703","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.703","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.703","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.703.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":353,"text":"Vt sit quod cupiant. ipsum ergo affligere certant\nAuctorem fidei, morum iustique magistrum.\nVt uis iam maior, quam quae uirtute repelli\nHumani ualeat nisus, tunc hospes uterque\nAngelicas nudant mentito corpore uires\nEt Loth subreptum retrahunt caecantque furentis\nSeruauit morem iuris sententia recti:\nQuod poenam anteuenit, damnandis lumina clausit.\nTunc ad Loth sancti trepidum uix mente recepta\nCondicione sui <non> dissimulata ministri\nIam semet sensisse animo, quod <et> ipse timebat,\nQui sint, quid ueniant, quae sint praecepta, fatentur,\nQuae praestare uelint. generis, si credere digni,\nNuntiet excidium Loth quippe euadere iussum\nPermixtamque domum, cuius per plurima nomen,\nColligat et generos; sed turpis origo timorem\nNon meruit sentire dei. ne quis tamen istos\nDifficilis fidei credat, cum linquere sedes\nLoth quoque dissimulet. quem postquam luce propinqua\nCunctantem pigrasque moras sine fine trahentem\nHospes uterque uidet, manibus cum coniuge raptum\nVirginibusque suis procul extra moenia ducunt\nEt celerare iubent montisque euadere in altos\nTali lege data, ne quis quae praeterit ultra\nPos se respiciat cautus male. sed metuens Loth,\nNe tardum uelox poenae praeuerteret ira\nIpse Segor lacrimis petiit placuitque rogando,\nQuod dominum multos pariter seruare coegit\nConcessumque sibi donum speciale salutis\nPluribus impertit meritumque e munere fecit.\nEt iam non solitas raptim obducentia caelum\nA patria uirtute deo miscente coacta\nNubila densarant nebulas, sed quas rotat Aetna\nQuas uomit Inarime, calidis quas Aponus undis\nExhalat, quas uicino concussa Veseuo\nEructat tellus, Lyciae quas saeua Chimaerae\nOra sinu uasto trinae fornacis anhelat\nEt quocumque loci fallentia sulphura uelox\nSpiritus inflammans angusto tramite fusus\nEffluit in lucem rupta tellure uaporans:\nNon quod non possit pluuias quoque uertere in ignis,\nTotum de nihilo licuit cui condere mundum,\nSed maiore bonus iudex damnare paratu\nMauult quos miserans orbis morumque ruinae\nPunit in exemplum. cuncta ergo ex omnibus oris\nConcurrunt undante globo stipataque flatu\nQuaeque suo coeunt flammarum pabula in unum,\nCorpus et ut solidum terrasque urbisque nocentes\nSulphurei testudo tegit curuata metalli,\nQuam citus et uires angusto tramite sumens\nSpiritus incussam tanto crepitare fragore\nCompulit et crebro tonitrus referente corusco\nConsternare animos, coniunx miserabilis ut Loth\nLumina, quod uetitum, pauitans conuersa referret\nEt poenas raptim uiolata lege subiret","prev":{"citation":"Alethia 3.646-702","label":"Book 3, lines 3.646-3.702","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.646"},"next":{"citation":"Alethia 3.758-789","label":"Book 3, lines 3.758-3.789","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/3.758"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}