{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Alethia praef.41-91","citation":"Victor, Alethia praef.41-91","ref":"praef.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.41.md","author":{"name":"Victor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius"},"work":{"title":"Alethia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0292b.stoa001"},"verse":true,"words":356,"text":"Et tamen haec cum sint in maiestate creandi,\nNil horum, quae gignis, eges mundique peracti\nEt per te stabili rerum compage manentis\nNon tibi currit opus promptumque in munere nostro est.\nOmnia posse tuum; nec in hoc tua gloria tantum est,\nQuod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa\nVt possis praestare facis causasque secundas\nInuoluis primis, quod qui tua munera sentit\nMunus et ipse tuum est. liquida ratione probasti,\nQuod tibi sola, deus, gigni qua cuncta iuberes,\nCausa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum\nSpiritibus mundoque frui, quem mente gerebas,\nEsse datum rebus subitis et cedere late\nIn caelum terrasque simul sedemque coruscam\nAngelico praebere gregi. quis libera corda\nArbitriumque sui largitus mente benigna,\nVt fieret uirtutis opus meritisque piorum\nHoc quoque conferres, praestando ut debitor esses.\nNec quod de primis a te regnare creatis\nVnus dum lucis domino uitaeque suoque\nInuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor\nMaluit esse mali mortemque inducere terris\nCum scelerum sociis celso deiectus Olympo,\nVirtuti quicquam sacrae praescribere fas est\nCui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli\nMunus abesse dei laudisque hoc continet almae\nSumma, nec ingratis uitam sensumque negasse\nAc proprium mentis per cuncta negotia regnum.\nNam quis fructus inest genitis, nisi libera mens est\nLibera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est.\nFas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset.\nHuc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim\nExamen conlata tenent atque inde perire\nPosse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset\nMutuaque alterni compar mensura pericli\nCederet ad meritum, cum iudice digna seuero\nPraemia sanctorum geminaret poena malorum\nVel quod (praefata fas sit dixisse trementi\nPace tua, genitor) maius sit forsan apud te\nNon peccasse boni per lubrica tempora uitae\nQuam miseris peccasse mali. sed uiderit ista\nMaiestas ut sese habeat censura futuri:\nHoc nobis satis est, quod per te nobile terrae\nInspirans rationis opus de puluere uili,\nVt domino ingratum talis quoque uinceret hostem,\nErexisti hominem, quem saeui fraude ueneni\nIn mortis laqueos et ad impia Tartara raptum\nSanguine mox proprio dignatus sumere corpus,\nSedibus ex Erebi cura maiore petitum\nRestituis quam factus erat uitaeque perenni\nReddis et in caelum tecum uehis hoste subacto.","prev":{"citation":"Alethia praef.1-40","label":"praefatio, lines praef.1-praef.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.1"},"next":{"citation":"Alethia praef.92-126","label":"praefatio, lines praef.92-praef.126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-claudius-marius/alethia/praef.92"},"credit":{"text":"Victor, Claudius Marius, Alethia. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTOR%7Calet%7C000","quality":"proofread"}}