{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicon Continuans Ubi Prosper Desinit 3.33-53","citation":"Victor Tununensis, Chronicon Continuans Ubi Prosper Desinit 3.33-53","ref":"3.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.33.md","author":{"name":"Victor Tununensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-tununensis"},"work":{"title":"Chronicon Continuans Ubi Prosper Desinit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Quæ occasio cunctis pene hæresibus licentiam tribuit: ita ut non solum Theodosianitæ, sed et Gajanitae monasteria atque oratoria apud ur bem regiam construxissent. Vixit enim Theoddsius praefatus hæreticus usque ad primum Justiniani Junioris Augusti consulatum. Eo anno, Paulo Antiocheno episcopo superstite, subrogatur Euphrasius. Basilio v. c. cos. (A. 511). Agapito archiepiscopo Romano Constantinopoti mortuo, Silverius pro eo episcopus ordinatur. Alexandrinæ vero Ecclesiae Theodosio atque Gajano exsulaLis, Paulus x prior pro eis Zabinnensiotarum Dioscori hæretici praedecessoris sui depositionem cclebrans, PalæStino concilio deponitur, et pro illo Zoilus ordinatur episcopus. Consulatupræfato b SLuzas apud Africam reguum in Eremi partibus cum tyrannide assumit. Post consulatum Basilii v. c. anno secundo c (A. 547), Theodorae factione Augustæ, quæ occulta esse synodi Chalcedonensis nunquam destitit inimica ex quo regnare coepit, proscriptionum insidiæ præparantur. Silverius Romanus episcopus exsilio mittitur, et pro eo Vigilius ordinatur: a quo Theodora memorata Augusta, priusquam ordinaretur, occulto chirographo elicuit, ut papa effectus in proscriptione synodi Chalcedonensis tria capitula condemnaret, id est epistolam Ibæ Edesseni ad Marim a Persam, quae judicio synodi Cbalcedonensis approbata et orthodoxa judicata est, et gestis synodalibus sociata. Theodorum dein Mopsuestenum episcopum, synodaliter similiter gestis apud Antiochiam sub Joanne episcopo ejusdem Ecclesiae et Chalcedone laudatum; et Tbeodoreti Cyri episcopi dicta, cum eodem Theodoreto synodi Cbalcedonensis vocibus collaudata. Hic itaque papa effectus ab Antonia patricia Belisarii uxore compellitur, ut Theodosio Alexandrino, Anthemio Constantinopolitano et Severo Antiocheno, jam pridem ab apostolica sede damnatis, tanquam catholicis scriberet, et ita de fide quem admodum et illi sentiret. Cujus epistolae illius tenor ita se habere probatur: Dominis 2 et in Christi Dei Salvatoris nostri charitate conjunctis fratribus, Theodosio, Anthemio et Severo episcopis, Vigilius episcopus. Scio quidem quæad sanctitatem vestram ante fidei meæ credulitas, Deo juvante a, pervenit.","prev":{"citation":"Chronicon Continuans Ubi Prosper Desinit 3.1-32","label":"3.1 to 3.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.1"},"next":{"citation":"Chronicon Continuans Ubi Prosper Desinit 3.54-85","label":"3.54 to 3.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-tununensis/chronicon-continuans-ubi-prosper-desinit/3.54"},"credit":{"text":"Victor Tununensis, Chronicon Continuans Ubi Prosper Desinit, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1167/tmp1167/tmp1167.tmp1167.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}