{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Passio 1-16","citation":"Victor Vitensis, Passio 1-16","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-vitensis/passio/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-vitensis/passio/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-vitensis/passio/1.md","author":{"name":"Victor Vitensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-vitensis"},"work":{"title":"Passio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-vitensis/passio","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"qui apud Carthaginem passi sunt sub rege Hunirico VI. Nonas Julias. I. Praedicaturus triumphos martyrum beatorum ad enarranda quae gesta sunt auxilium exposco divinum, ut qui illis praestitit superandi victoriam, mihi indigno et inmerito quantulacumque verborum porrigat ornamenta. Tunc etenim valebo quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero domino supplicare. II. Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque impiissimi regis Hunirici, et ecce antiquus hostis, veternosus utique anguis, trisulcis linguae venena vibrans, Cyrila quodam Arriomanitarum episcopo ministro usus est, subvertens et obtinens animum regis cruenti, ut ita suaderet, non posse eum pacatum atque longaevum obtinere regnum. nisi nomen perderet innocentum. Qui tamen dei iudicio post non multos dies turpissima morte praeventus scatens vermibus exspiravit. Insectari coepit ore cruento omnem catholicorum multitudinem, quae per totam provinciam Africanam in modum, sicut praedictum est Abrahae patriarchae, harenae maris fuerat multiplicata, ut eam rebaptizationis sauciaret machera, atque stolam illam singularis et puri baptismatis, quam Christus vino carnis suae purificans, prelo exprimens crucis fecerat dealbatam, taetrae nigredinis turparet inluvie sordulenta. Accipiens quoque tyrannus, ut erat docibilis et ferus, serpentinam suggestionem, feralibus edictis uno tempore totam coepit Africam commovere. Primo sacerdotum et ministrorum copiosissimam et maximam turbam in longinquis et extremis regionibus exilio crudeli detrusit. Quibus bis acutum genus frumenti, quod iumentis solis edere concessum est, nequaquam industria molari contritum , sed manente furfuris cortice loricatum pro miseratione dari praecepit. Post vero, crescente impietatis insania, etiam hoc auferri crudelissimus imperavit. Post modicum quoque temporis universas simul ecclesias, praeiudicatis venerabilibus portis, caementis ingentibus claudi mandavit. Vniversa namque monasteria virorum vel puellarum sanctarum gentilibus, id est Mauris, cum habitatoribus donari praecepit. Vnus fuit omnibus eiulatus, unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus.","prev":null,"next":{"citation":"Passio 17-26","label":"17 to 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victor-vitensis/passio/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victor-vitensis/passio/17"},"credit":{"text":"Victor Vitensis, Passio. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000788.zip","quality":"proofread"}}