{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 10","citation":"Victorinus, Adversus Arium 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/10.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"X. Sed ista nunc. At vero illa Joannis videamus. Ipse Salvator dicit (Joan. XI, 25): Ego sum resurrectio, quoniam ipse vita: Quis autem iste? Martha dicit (Ibid. 27): Quoniam tu es Christus filius Dei, qui in mundum venisti. Quod non sic filius, quemadmodum nos: Nos enim adoptione filii, ille natura. Etiam quadam adoptione filius et Christus, sed secundum carnem (Ps. II, 7): Ego hodie genui te. Si enim istud, solum hominem filium habet: sed (Joan. VIII, 58) Ante Abraham ego sum, dicens quod natura filius erat primum, declaravit. Non igitur Photinianum dogma verum. Deinde nos non gentes solum, sed et qui dispersi sunt filii. Dei igitur filius Christus; filii et nos: sed nos per adoptionem, nos per Jesum Christum, nos ut filii dispersi: num et Christus sic filius? Natura igitur Jesus filius, nos adoptione filii. Quod natura filius, et ipse dicit saepe (Joan. XI, 41): Pater gratias tibi ago quod me audisti. Et (Joan. XII, 27): Pater, salva me ex ista hora. Et rursus (Joan. XVI, 28): Ego ex ore patris processi. Ista non, ut nos dicimus, secundum patrem Deum dicta sunt: Non enim mendax Deus, nec impius, filium se dicens, et patrem Deum qui omnino non esset: sed propter corpus passionem induxit, ut implerentur omnia in mysterio. Quod et antequam in corpore, fuit Christus (Joan. XII, 28): Et glorificavi, et rursum glorifico: in mysterio enim in came humiliavit semetipsum. Ergo ante istud et post istud glorificatus est Jesus. Quod propter mysterium et timens inducitur, et postulans aliqua (Ibid. 30): Non propter me venit haec vox, sed propter vos. Eadem similiter ista facio, non propter me, sed propter vos.","prev":{"citation":"Adversus Arium 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/9"},"next":{"citation":"Adversus Arium 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/11"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}