{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 100.21-30","citation":"Victorinus, Adversus Arium 100.21-30","ref":"100.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.21.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Omnis qui biberit ex hac aqua sitiet iterum. Samaritana aqua mundana est anima (Ibid. et 14): Qui autem biberit de aqua quam ego dedero ei non sitiet in sempiternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquoe salientis in vitam oeternam. lis atque hujusmodi innumerabilibus exemptis satis clarum fit Christum Dei filium vitam esse, et aeternam vitam: quippe qui et ipse ut pater Spiritus sit. (Joan. iii. 6); De Spiritu enim quod nascitur spiritus est: Spiritus vero spirat, et a se spirat: spirare autem vivere est. Porro quod a se spirat, a se vivit: quod a se vivit, ex aeterno et in aeternum vivit: nunquam enim se deserit, quod sibi causa est, ut hoc Ipsum sit quod existit. Cum igitur pater sit quod est vivere, ut supra docuimus, vivere autem sit vitam esse, itemque quod vita id sit quod gignitur ab eo quod est vivere, necessario id est vita, quod vivere: vivit enim et vita hoc Ipso quia vita est, atque ex se vita est: ex se enim ei est vivere: verumtamen ex illo primo, quod est principaliter vivere, quod est pater, ubi et unde existit vita, cui inesi et vivere, et ex se vivere, quod esse filium Jesum Christum probamus, intelligimus et fatemur.","prev":{"citation":"Adversus Arium 100.1-20","label":"100.1 to 100.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/101"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}