{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 101","citation":"Victorinus, Adversus Arium 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/101.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"VII. Ista omnia quae a me dicta sunt, quemadmodum in Evangelio x*r« iwowuv significata atque asserta per ipsa Salvatoris verba videamus (Joan. vi. 58): Misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Ac ne qui istum in carne Christum dixisse istud crederet, subjunxit statim (Joan. vi 59); Hic est pa…is qui de coelo discendit. Deinde vitam esso, et aeternam vitam sic testatur, sic docet (Ibid. 54, 55): Nisi acceperitis corpnt Filii hominis, sicut panem vitae, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vilam in vobis: qui autem edet carnem ejus, et bibet ejus sanguinem, habet vitam aeternam. Omne ergo quod Christus est, vita aeterna est, vel spiritus, vel anima, vel caro: horum enim omnium ipse Khyoq est. Atr/ος autem principalis vita est: ergo etiam ea quae induit vita sunt; unde ista et in nobis vitam aeternam merebuntur per Spiritum quem Christus nobis dat, facta et ista spiritalia. Ac ne qui crederet de Christo carnali Christum ista dicere, et non de toto se, qui est Spiritus, anima, caro, quid ait? (Ibid. 63): Quid si vi– deritis Filium hominis abcendentem? Quis est filius hominis? Spiritus, anima, caro: haec enim habuit cum ascendit, et cum quibus ascendit. Quid ergo est quod adjicit? ut spiritus intelligatur (Ibid.): Ubi primum fuit: hoc est, spiritus: atque vita, quod Pater, quod Deus, unde haec όμοοΰοχκ, id est, consubstantialia sunt, nullo tempore extra se existentia, principaliter principalia, una eademque substantia, vi pari, eadem potentia, majestate, virtute; nullum altero prius, nisi quod causa est alterum alterius, et idcirco alterum; Sed idem alterum verum quia idem unus Deus; quia vero alterum, idcirco primum et secundum; et quia causa alterum alterius, Idcirco pater, quod causa est; id vero quod ab allero, filius: in substantia vero nulla distantia, nulla temporis discretio, nulla significatio; unus motus, una voluntas, et aliquando phantasia alterius voluntatis, sed semper eadem.","prev":{"citation":"Adversus Arium 100.21-30","label":"100.21 to 100.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.21"},"next":{"citation":"Adversus Arium 102.1-11","label":"102.1 to 102.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/102.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}