{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 103","citation":"Victorinus, Adversus Arium 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/103.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"IX. Quot heic mysteria? quot genera quaestionum? quot signa ad declarandum et Deum, et Jesum Christum, et substantiam esse, et unum ambo essa substantiam, et simul utrumque unam esse substantiam, et a patre filio esse substantiam? Quae cuncta, atque hujusmodi alia, nullo modo explicari, intelligi atque approbari possunt, nisi superior tractatus manifestis perceptionibus illucescat. Sit igitur nobis fixa sententia, quod Deus spiritus sit, et spiritus de quo et filius spiritus, et spiritus Spiritus sanctus (Joan. iii, 6): De spiritu enim quod nascitur spiritus est (Joan. vi, 65): Spiritus autem vivificat. Quod vivificat, utique ipsum vivit: quod vivit, quia spiritus est, ase vivit: et quod a se vivit, hoc ipsum est quod vivit: et quia quod a se vivit, cum ipsum sit quod est vivit, nec aliud habet quod vivere dicatur: non enim vivificatum est, sed vivit ipsum, vivit vel vivere existens: et quia vivit, ac vivere agere est, in eo quod a se vivit, nunquam coepit; non enim expectavit alterum, ut nunquam se deseruit, aut deseret: ex aeterno igitur atque in aeternum vivit principalis et universalis substantia vivendi, non ut substantia sit, et sic vivens; sed ipsum quod est vivens, hoc ipsum substantia est: neque enim cum ipsum vivens, ac vivit, et vivere esse, et quodammodo esse intelligatur, non suum sibi esse quod sit, substantia est, hoc et lectione omni sacra, et rerum ipsarum vocibus spiritus nominatur.","prev":{"citation":"Adversus Arium 102.12-31","label":"102.12 to 102.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/102.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/102.12"},"next":{"citation":"Adversus Arium 104.1-11","label":"104.1 to 104.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}