{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 104.1-11","citation":"Victorinus, Adversus Arium 104.1-11","ref":"104.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"X. Spirat autem spiritus, et a se spirat, et Deus spiritus est: spirat vero, hoc est, quod vivit: vivit ergo a se et semper spiritus, qui Deus est: vivit, inquam, atque in actu vivendi, et ipso opere vita cum vivit, opere vitam cum vivit, operatur. Nata ergo est vivente Deo vita aeterna, generata est, et quia vivit, ipsum substantia est: et quod est ab eo quod vivit. et vita ipsa substantia est, per eadem aequalis ac simul, quia ipsum vivit vita est, atque ipsa vita vivendo existit ut vita sit. Spiritus ergo est vivere, et vita spiritus est: complectitur se utrumque, et in utrumque est, et alterum non ut geminum et adjectum, sed simplicitate ex se atque in se existentis, quasi alterius substantis duplicatum, nunquam a se discretum, quia in singulis geminum. Etenim vivere cum vita est, et vita rursus cum eo est quod est vivere: vivere autem, ut docuimus, Deus est, vita Christus: et quia vivere ut generator est vitae: actu enim, quod est vivere, ut quaedam prolis vita generatur, fit (1) vivere pater, filius vita, ista ipsa quidem, qui alterum altero, idcirco duo. Unde enim duo, nisi alterum ab altero? et semper quod ab altero est filius est, illud autem unde alterum, pater. Sed nunc non ita alterum ut discretum atque diversum, sed tantum alterum ab altero, ut conficiens atque confectum, et generans atque gneratum, conjunctione substantiae utrumque unum, cum et vivere vita sit et vita ipsa vivere: hinc pater et filius, unus Deus. Et quia conversio naturalis existentiae non nisi una est: ut enim in eo quod est vivere inest vita, et item in eo quod est vita, inest vivere; una sola et conversio est.","prev":{"citation":"Adversus Arium 103","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/103"},"next":{"citation":"Adversus Arium 104.12-20","label":"104.12 to 104.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.12"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}