{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 107","citation":"Victorinus, Adversus Arium 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/107.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"XIII. Quod si haec quae in mundo sunt actus sunt, quanto magis illa quae in aeternis ac supra coelestia sunt, actus sunt et actiones sunt, quae mundana ista genuerunt? Item et anima et Angeli ex animis, et supra animas. Nam et anima αύτογόνω, id est, suo et a se sibi orto motu fertur, αυτοκίνητο? dicitur, unde oxiwro?: ergo semper in motu est, quod est semper agere, et esse ipsam cvipyscov, ut sit ei substantia, ille motus. Dictum est enim (Gen. i, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Habet ergo «ύτόγονον χίνησιν, id est, motum a se ortum, ut Deo est, ut Christo. Sed quia non est ille prior spiritus, idcirco alia substantia, et facta, non a se existens, sed facta ut ase haberet motum: quippe anima aliud, aliud vita: vita enim vivendi habitus est, et quasi quaedam forma, vel status vivendo progenitus, in se continens ipsum vivere, atque id esse quod vita est, utrumque sit una substantia: non enim vere alterum in altero, sed unum simplici suo geminum; et idcirco in se, quia ex se; et ideo ex se, quia aliud operatur in septima simplicitas: quies enim nihil gignit; motus vero et agendi operatio format sibi ex se quod sit, vel potius quonammodo sit: namque esse, vivere est: vitam autem esse, motus quidam est, id est, forma viventis, confecta ipso illo cui forma est: illud autem quod est conficiens, id est vivere: quia nunquam coepit: ase enim quod vivit, non incipit, quia semper vivit, unde nec vita incipit: cum enim conficiens sine exordio, et id quod conficitur caret exordio. Simul ergo ut utrumque et consubstantiale. Vivere autem Deus est, vita Christus: et in eo quod est vivere, vita est, et in eo quod est vita, vivere. Hoc quidem modo alterum in altero, quia confectum et conficiens alterum in altero. Ut enim conficiens in confecto, ita confectum in conficiente, maxime si semper ista: ergo et pater in filio, et filius in patre: etenim conficiens et Confectum conficiens, et confectum conficiente confectum; ergo una substantia, non una duobus, et In una duo; sed quia in qua Deus, in eadem filius, id est ejusmodi: ut enim vivit Deus, ita vivit et filius: In quali substantia pater, in tali filius.","prev":{"citation":"Adversus Arium 106","label":"106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/106"},"next":{"citation":"Adversus Arium 108","label":"108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/108"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}