{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 110","citation":"Victorinus, Adversus Arium 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/110.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"XVI. Nunc illud sequitur quid sit cum his sanctus Spiritus explicatus. De Deo ista et dicta sunt, et probata: Deum esse quod esse, Spiritum esse quod est vivere. Item lumen esse quod est intelligentiam esse, et scientiam. Etenim lumen nihil occultum, nihil obscurum esse permittit, aperit, illustrat, illuminat. Est igitur Deus hoc ipsum quod Deus, est esse, est esse primum et principale omnibus quae sunt, pro modo percipientium esse praestans, ut ante docuimus, hoc, id est, vivere, hoc intelligere, id est, hoc quod est esse, hoc est spiritus, hoc lumen. Ista enim in uno ac simplici, immo unum ac simplex, Hoc sunt quod est esse, hoc vel existentiam, vel substantiam jure dicimus. Verum cum principale isto- …um sit illud, quod est esse; duo autem alia vivere et intelligere motus esse intelligantur, cum omnis motus a quiete nascatur. Quies autem est id quod est esse; ab eo vero quod esse, nascitur motio, exin actio: motio autem primi illius quod est esse, vivere et intelligere. Utrumque enim motus est, et unus motus, duas virtutes praestans officio gemino, una eademque substantia. Nam substantia iis motus est: non enim in iis aliud est esse, aliud moveri. Sic item non aliud est vivere, aliud intelligere, quantum ad substantiam pertinet. Etenim viventis est intelligere, et intelligentis vivere, per actus se vertente uno motu: ita tamen, ut manente opera actuque vivendi intelligentiae actus agitetur: unde curo Christus vita sit, Spiritus autem sanctus scientia et intelligentia: omnia tamen Spiritus sanctus quae habet a Christo accepit, Christus a patre, id est, ab eo quod est esse; exstiterit vita, et vivere exstiterit scientia ot intelli– gere: nec tum, cum iliud esse primam ita sit, ut cum esse sit, sit et moveri.","prev":{"citation":"Adversus Arium 109","label":"109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/109"},"next":{"citation":"Adversus Arium 111","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/111"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}