{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 116","citation":"Victorinus, Adversus Arium 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/116.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"XXII. Omnium quae sunt, quaeque esse possunt, aut esse potuerunt, existentiam, vitam, intelligen– tiamque pro rerum ac substantiarum captu, et participationes praestant, sortita sunt: est enim in omnibus esse suum, vivere suum, intelligere suum, suumque sentire, ut sint ista umbra vel imago trium omnium superiorum; ergo Deus cum sit, ut ab omnibus dicitur, unum, et solum unum. Nonnulli autem dixerunt Deum esse unum omnia, et nec unum; omnium enim principium, unde non omnia sed illo modo omnia. Istud autem hac de canssa et primum quidem Deum esse unum et solum. illa tria, quia non copulatione consistunt, sed existendo quod sum ipso, et quod alterum credimus sunt, necessario unum, nec ullo modo alterum. Sed de hoc saepe dictum. Quod vero dictum unum omnia, et nec unum, omnium enim principium, satis aperte dilncideque declarat, patrem rerum omnium et prin– cipium Deum: qui cum unum non est, magis omnia est: quia et omnium caussa est atque principium, et in omnibus omnia. Quae cum ita sum, et it Deus omnia, existens, omnivivens, omnividens, et omniintelligens. Et quoniam diximus, confici ab actu potentiam; sic enim se prima habent, m cum sint omnia a divina energia, id est actus, et operationes; necessarium est, ut a Deo principio omnium potentiarum, universaliter universalium fons et origo nascatur. Iste namque rerum progressus est, ut cum omnia a Deo, potentiae et actus a Deo, qui supra potentias et actus accipitur, oria haec esse credantur.","prev":{"citation":"Adversus Arium 115","label":"115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/115"},"next":{"citation":"Adversus Arium 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/117"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}