{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 117","citation":"Victorinus, Adversus Arium 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/117.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"XXIII. Verum cum a nobis dictum sit Deum actum quemdam esse, quod est vivere, sed hoc vivere quod supra omne est vivere, et ex aeterno, atque in aeternum, vivere simul intellectu acceptis, et eo quod est esse, et eo quod intelligere, sed sic simul, ut ne phantasia quidem copulationis sit: necessario autem vivendi actu, uti docui, confitetur atque exsistit forma quam universalem potentiam nominamus, per singula illa formata, quam ex omni exsistentia, ex omniviventi omniviventia, ex omnividenti omnividentia. Haec singula potentiae ut nola et determinata: Sed cum in uno omnia, vel unum omnia, aut cum unum omnia, vel nec unum, nec omnia, fit infinitum, fit incognitum, indiscernibile, incognoscibile, et quod vere dicitur άοριστία, id est, infinitas, et indeterminatio. Etenim omnium esse sit, et omnium vivere et omnium intelligere, et id unum, et sine phantasia alterius unum: unde nec unum, quia omnium principium: unde et ipsius unius. Ex hoc cogimur jam necessario et illa de Deo dicere, ut ejus incomprehensibile sit et esse, et vivere, et intelligere, nec solum ut incomprehensibile ejus sit esse, vivere et intelligere; ut nec esse quidem ista videantur quod iliesupra omnia sit: quare et άνύπαρζτο;, et ανούσιο;, et «vou;, et ίξων, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia, sine vita dicitur: non quidem per στ«ρησιν, id est, non per privationem, sed per supralationem; omnia enim quae voces nomi– nant, post ipsum sunt: unde nec ov, sed magis προο'ν. Eodem modo prae existentia, praevidentia, praecognoscentia horum quae conficiuntur: Ipse autem praeexsistens, praevidens, praecognoscens: sed haec omnia apparentibus secundis et intellecta sunt, et nominata. Postquam enim apparuit cognoscentia, et intellecta et appellata est praecognoscentia; eodem modo et praexistentia, et praeviventia. Erant quidem haec, sed nondum animadversa, nondum nominata. Unde et incognoscibile omne quod Deus est. Sed quoniam tunc cognoscibile et habetur et dicitur, cum est cognoscentia: relativa sunt enim et se invicem tenent et pariunt, aut invicem interimunt, nondum cognoscibile illud non fuit, quia non fuit cognoscentia. Non quo non fuit illud, quod cognoscibile sibi fecit cognoscentia; sed quia erat quidem quod cognoscibile esse posset, non quo cognoscibile esset: quod tunc fit et accipitur, cum adintelligitur quod et intelligentia esse possit. Hoc modo igitur et in Deo, et esse poterat, et erat ex hoc cognoscibile; quia et esse poterat, ex hoc erat cognoscentia.","prev":{"citation":"Adversus Arium 116","label":"116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/116"},"next":{"citation":"Adversus Arium 118","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/118"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}