{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 12","citation":"Victorinus, Adversus Arium 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/12.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"XII. Ex his quid apparet? Si Deus spiritus, et Jesus spiritus, et sanctus Spiritus, spiritus, ex una substantia tria; ομοούνι* ergo tria. Quod a Christo Spiritus sanctus, sicut Christus a Deo, et idcirco unum tria (Ibid. 18): Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos. Et rursus dicit (Joan. XIV, 20): Illa die cognoscetis, quoniam ego in patre meo, et vos in me, et ego in vobis: Secundum spiritum ista: Quod a filio paracletus (Ibid. 26): Paracletus autem sanctus Spiritus, quem pater mittet in nomine meo, ille vos docebit omnia qua ego dixero. Manifestum ex his, quod in Christo Deus, et in sancto Spiritu Christus, primum paracletus Christus, paracletus sanctus Spritus. Deinde misit Christus Deus: quae loculus est Christus, ipsa loquitur sanctus Spiritus. Sed Christus loculus est in parabolis, et fecit signa: ergo in occulto omnis, quod ipse in carne erat; sicut ipse intus, sic et verum intus in parabolis et signis. Spiritus autem docet omnia: et enim Spiritus sanctus loquitur spiritui hominum; ipsum quod est loquitur, et quod est loquitur in nulla figura: Et ideo ipse docebit vos. Et quae loquitur? Quaecumque dixero, dixit Christus. Dixero, de futuro est. De quo futuro? Non eo quod nunc, sed eo quod est post ascendere ad patrem. Et si iste paracletus veniens a Deo in nomine Christi, illa docet quae dicit Jesus: ipse ergo Jesus, an ipse alter Jesus? an ipso altero paracleto, hoc est, Spiritu sancto inest Jesus, sicut in ipso Deus? Ista hac serie tribus existentibus, et unum sunt tria, et ομοούσιον: quippe dicente Christo (Joan. XIV, 28): Eo et venio ad vos: a Deo alius dabitur vobis paracletus, qui quaecumque habet, a me hahet, et quaecumque habet pater, tradidit mihi omnia. Etenim omne mysterium hoc est, pater inoperans operatio, filius operans operatio, id est quod est regenerare: sanctus autem Spiritus operans operatio in quod est regenerare.","prev":{"citation":"Adversus Arium 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/11"},"next":{"citation":"Adversus Arium 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/13"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}