{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 123","citation":"Victorinus, Adversus Arium 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/123.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"XXIX. Duae igitur intelligentiae, una Intus existens quod est illi esse: alia existens, quod est illi intelligendo esse. Haec foris, haec filius. Quoniam vero intelligendo Se intelligentia Deum intellexit, utique intelligentiam internam, illa autem Deus est; intellexit et verum esse, et verum vivere, et verum intelligendo exstitit et ipsa verum esse, verum vivere, verum intelligere. Etenim qui unum intelligit, et habet unum, et est unum: secundum ejus apud se intelligentiam: sic ergo filius, id est, intelligentia, intelligendo se genita, intelligentia intellexit Deum, et omnia illa qua; ingenita Deus sunt, et intelligendo πλήρωμα quaerendo, et πλήρωμα intelligendo, unde idem extitil quod pater. Etenim cum πλήρωμα pater sit necessario, χόφημα suum habet infinitum, licet et sibi finitum: ubi πλήρωμα suum tenet et capit, eodemque modo filius recipiendo et quaerendo: hoc est enim recipere χωρημα, existere, intelligendo autem totum quod pater πλήρωμα, exstitit genitus, et ipse lotus ex toto: et quia intelligentia est intelligens intelligentiam, cum lumen rerum sit intelligentia, existit lumen ex lumine: et quia intelligentia utraque, verum lumen ex vero lumine. Itemque Cum Deus sit intus intelligentia, ista intelligendo se intelligentia Deus ex Deo est: Ιμοοΰσαν ergo in omnibus, in eo quod esse, et vivere, et intelligere. Hem in eo quod uterque χωρημα et πλήρωμά est: item in eo quod imago et imago; dictum est enim (Gen. i, 26) ad imaginem nostram. Et in eo quod lumen et lumen, et in eo quod verum lumen et verum lumen, et in eo quod Spiritus et Spiritus: et in eo quod motus et motus, sed pater motus quiescens, id est, interior, et nihil aliud quam motus, non motione motus, filius autem motione moits est, uterque tamen motus, Item uterque actio et opera, uterque vita, et uterque a se habens vitam voluntas et voluntas, eadem virtus, sapientia, verbum Deus, Deus et Deus vivus et Dons vivus, ex aeterno et ex aeterno invisibilis et invisibilis: nam dictum a Matthaeo (Matth. xi. 27): Nemo novit filium nisi pater, neque patrem nisi filius, Simul ambo: hoc enim significat 6μοου<τιον, praeter eamdem ουσίαν. Haec cuncta illo pleno intelligi possunt (Joan. xvi, 45): Omnia quoe habet pater, mihi dedit. Et, Omnia quoe habet pater, et ego habeo. Omnia, inquit: si omnia οαοοούσιον filius patri; Idem ergo: et si idem, par; et si par, recte Paulus de filio Dei Jesu Christo dixit (Philipp. ii, 6): Qui cum esset in Dei forma, non rapinam arbitratus est ut esset oequalis Deo.","prev":{"citation":"Adversus Arium 122","label":"122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/122"},"next":{"citation":"Adversus Arium 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/124"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}